| OENOMAVS. | |
| Oenomaus Martis et Asteropes <Atlantis> filiae filius habuit in | 84.1.1 |
| coniugio Euareten Acrisii filiam, ex qua procreauit Hippodamiam, | |
| uirginem eximiae formae, quam nulli ideo dabat in coniugium quod | |
| sibi responsum fuit a genero mortem cauere. | |
| itaque cum | 2.1 |
| complures eam peterent in coniugium, simultatem constituit se ei | |
| daturum qui secum quadrigis certasset uictorque exisset, quod is | |
| equos aquilone uelociores habuit, uictus autem interficeretur. | |
| multis interfectis nouissime Pelops Tantali filius cum uenisset et | 3.1 |
| capita humana super <u>aluas fixa uidisset eorum qui Hippodamiam | |
| in uxorem petierant, paenitere eum coepit regis crudelitatem | |
| timens. | |
| itaque Myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei | 4.1 |
| dimidium pollicetur si se adiuuaret. fide data Myrtilus currum iun- | |
| xit et clauos in rotas non coniecit; itaque equis incitatis currum | |
| defectum Oenomai equi distraxerunt. | |
| Pelops cum Hippodamia et | 5.1 |
| Myrtilo domum uictor cum rediret, cogitauit sibi opprobrio | |
| futurum et Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praeci- | |
| pitauit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam | |
| in patriam adduxit suam quod Peloponnesum appellatur; ibi ex | 5 |
| Hippodamia procreauit Hippalcum Atreum Th<y>esten. | |
| CHRYSIPPVS. | |
| Laius Labdaci filius Chrysippum Pelopis filium n<oth>um | 85.1.1 |
| propter formae dignitatem Nemeae ludis rapuit, quem ab eo Pelops | |
| bello recuperauit. hunc Atreus et Th<y>estes matris Hippodamiae | |
| impulsu interfecerunt; Pelops cum Hippodamiam argueret, ipsa se | |
| interfecit. | 5 |