| PELOPIDAE. | |
| Thyestes Pelopis et Hippodamiae filius quod cum Aeropa Atrei | 86.1.1 |
| uxore concubuit a fratre Atreo de regno est eiectus; at is Atrei | |
| filium Plisthenem, quem pro suo educauerat, ad Atreum interfi- | |
| ciendum misit, quem Atreus credens fratris filium esse imprudens | |
| filium suum occidit. | 5 |
| AEGISTHVS. | |
| Thyesti Pelopis et Hippodamiae filio responsum fuit quem ex | 87.1.1 |
| filia sua Pelopia procreasset, eum fratris fore ultorem; quod | |
| cum audisset . . . . puer est natus, quem Pelopia exposuit, quem | |
| inuentum pastores caprae subdiderunt ad nutriendum; Aegisthus | |
| est appellatus ideo quod Graece capra aega appellatur. | 5 |
| ATREVS. | |
| Atreus Pelopis et Hippodamiae filius cupiens a Th<y>este fratre | 88.1.1 |
| suo iniurias exsequi, in gratiam cum eo rediit et in regnum suum | |
| eum reduxit, filiosque eius infantes Tantalum et Plisthenem occidit | |
| et epulis Th<y>esti apposuit. | |
| qui cum uesceretur, Atreus imperauit | 2.1 |
| bracchia et ora puerorum afferri; ob id scelus etiam Sol currum | |
| auertit. | |
| Th<y>estes scelere nefario cognito profugit ad regem The- | 3.1 |
| sprotum, ubi lacus Auernus dicitur esse; inde Sicyonem peruenit, | |
| ubi erat Pelopia filia Th<y>estis deposita; ibi casu nocte cum Miner- | |
| uae sacrificare<n>t interuenit, qui timens ne sacra contaminaret in | |
| luco delituit. | 5 |
| Pelopia autem cum choreas duceret lapsa, uestem | 4.1 |
| ex cruore pecudis inquinauit; quae dum ad flumen exit sanguinem | |
| abluere, tunicam maculatam deponit. capite obducto Th<y>estes | |
| e luco prosiluit. et ea compressione gladium de uagina ei extraxit | |
| Pelopia et rediens in templum sub acropodio Mineruae abscondit. | 5 |
| postero die rogat regem Thyestes ut se in patriam L<y>diam remit- | |
| teret. | |
| interim sterilitas Mycenis frugum ac penuria oritur ob | 5.1 |
| Atrei scelus. ibi responsum est ut Thyestem in regnum reduce- | |
| ret. | |
| qui cum ad Thesprotum regem isset, aestimans Thyestem | 6.1 |
| ibi morari, Pelopiam adspexit et rogat Thesprotum ut sibi Pelopiam | |
| in coniugium daret, quod putaret eam Thesproti esse filiam. The- | |
| sprotus, ne qua suspicio esset, dat ei Pelopiam, quae iam conceptum | |
| ex patre Thyeste habebat Aegisthum. | 5 |
| quae cum ad Atreum | 7.1 |
| uenisset, parit Aegisthum, quem exposuit; at pastores caprae sup- | |
| posuerunt, quem Atreus iussit perquiri et pro suo educari. | |
| inte- | 8.1 |
| rim Atreus mittit Agamemnonem et Menelaum filios ad quaeren- | |
| dum Thyestem, qui Delphos petierunt sciscitatum. casu Thyestes | |
| eo uenerat ad sortes tollendas de ultione fratris; comprehen- | |
| sus ab eis ad Atreum perducitur, quem Atreus in custodiam conici | 5 |
| iussit, Aegisthumque uocat, aestimans suum filium esse, et mittit | |
| eum ad Thyestem interficiendum. | |
| Thyestes cum uidisset Aegis- | 9.1 |
| thum et gladium quem Aegisthus gerebat, et cognouisset quem in | |
| compressione perdiderat, interrogat Aegisthum unde illum | |
| haberet. ille respondit matrem sibi Pelopiam dedisse, quam iubet | |
| accersiri. | 5 |
| cui respondit se in compressione nocturna nescio cui | 10.1 |
| eduxisse et ex ea compressione Aegisthum concepisse. tunc Pelopia | |
| gladium eripuit, simulans se agnoscere, et in pectus sibi detrusit. | |
| quem Aegisthus e pectore matris cruentum tenens ad | 11.1 |
| Atreum attulit. ille aestimans Thyesten interfectum laetabatur; | |
| quem Aegisthus in litore sacrificantem occidit et cum patre Thyeste | |
| in regnum auitum redit. |