| ALEXANDER PARIS. | |
| Priamus Laomedontis filius cum complures liberos haberet ex | 91.1.1 |
| concubitu Hecubae Cissei siue Dymantis filia<e>, uxor eius praegnans | |
| in quiete uidit se facem ardentem parere ex qua serpentes plurimos | |
| exisse. | |
| id uisum omnibus coniectoribus cum narratum esset, | 2.1 |
| imperant quicquid pareret necaret, ne id patriae exitio foret. | |
| postquam Hecuba peperit Alexandrum, datur interficiendus, quem | 3.1 |
| satellites misericordia exposuerunt; eum pastores pro suo filio | |
| repertum expositum educarunt eumque Parim nominauerunt. | |
| is | 4.1 |
| cum ad puberem aetatem peruenisset, habuit taurum in deliciis; | |
| quo cum satellites missi a Priamo ut taurum aliquis adduceret | |
| uenissent, qui in athlo funebri quod ei fiebat poneretur, coeperunt | |
| Paridis taurum abducere. | 5 |
| qui persecutus est eos et inquisiuit | 5.1 |
| quo eum ducerent; illi indicant se eum ad Priamum adducere . . . . | |
| qui uicisset ludis funebribus Alexandri. ille amore incensus tauri | |
| sui descendit in certamen et omnia uicit, fratres quoque suos | |
| superauit. | 5 |
| indignans Deiphobus gladium ad eum strinxit; at ille | 6.1 |
| in aram Iouis Herc<e>i insiluit; quod cum Cassandra uaticinaretur | |
| eum fratrem esse, Priamus eum agnouit regiaque recepit. | |
| PARIDIS IVDICIVM. | |
| Iouis cum Thetis Peleo nuberet ad epulum dicitur omnis deos | 92.1.1 |
| conuocasse excepta Eride, id est Discordia, quae cum postea | |
| superuenisset nec admitteretur ad epulum, ab ianua misit in | |
| medium malum, dicit quae esset formosissima attolleret. | |
| Iuno | 2.1 |
| Venus Minerua formam sibi u<i>ndicare coeperunt, inter quas magna | |
| discordia orta, Iouis imperat Mercurio ut deducat eas in Ida | |
| monte ad Alexandrum Paridem eumque iubeat iudicare. | |
| cui | 3.1 |
| Iuno, si secundum se iudicasset, pollicita est in omnibus terris eum | |
| regnaturum, diuitem praeter ceteros praestaturum; Minerua, si | |
| inde uictrix discederet, for<t>issimum inter mortales futurum et | |
| omni artificio scium; Venus autem Helenam Tyndarei filiam for- | 5 |
| mosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit. | |
| Paris donum posterius prioribus anteposuit, Veneremque pul- | 4.1 |
| cherrimam esse iudicauit; ob id Iuno et Minerua Troianis fuerunt | |
| infestae. | |
| Alexander Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone | 5.1 |
| ab hospite Menelao Troiam abduxit eamque in coniugio habuit cum | |
| ancillis duabus Aethra et †Thisiadie, quas Castor et Pollux captiuas | |
| ei assignarant, aliquando reginas. |