| CASSANDRA. | |
| Cassandra Priami et Hecubae filia in Apollinis fano ludendo | 93.1.1 |
| lassa obdormisse dicitur; quam Apollo cum uellet comprimere, | |
| corporis copiam non fecit. ob quam rem Apollo fecit ut cum | |
| uera uaticinaretur, fidem non haberet. | |
| ANCHISA. | |
| Venus Anchisam Assar<a>ci filium amasse et cum eo concubuisse | 94.1.1 |
| dicitur, ex quo procreauit Aeneam eique praecepit ne id apud | |
| homines enuntiaret. quod Anchises inter sodales per ui<n>um est | |
| elocutus. ob id a Ioue fulmine est ictus. quidam dicunt eum sua | |
| morte obisse. | 5 |
| VLIXES. | |
| Agamemnon et Menelaus Atrei filii cum ad Troiam oppugnan- | 95.1.1 |
| dam coniuratos duces ducerent, in insulam Ithacam ad Vlixem | |
| Laertis filium uenerunt, cui erat responsum, si ad Troiam isset, | |
| post uicesimum annum solum sociis perditis egentem domum redi- | |
| turum. | 5 |
| itaque cum sciret ad se oratores uenturos, insaniam | 2.1 |
| simulans pileum sumpsit et equum cum boue iunxit ad aratrum. | |
| quem Palamedes ut uidit, sensit simulare atque Telemachum filium | |
| eius cunis sublatum aratro ei subiecit et ait, Simulatione deposita | |
| inter coniuratos ueni. tunc Vlixes fidem dedit se uenturum; ex eo | 5 |
| Palamedi infestus fuit. | |
| ACHILLES. | |
| Thetis Nereis cum sciret Achillem filium suum quem ex Peleo | 96.1.1 |
| habebat, si ad Troiam expugnandam isset, periturum, commen- | |
| dauit eum in insulam Scyro<n> ad Lycomedem regem, quem ille | |
| inter uirgines filias habitu feminino seruabat nomine mutato, nam | |
| uirgines Pyrrham nominarunt, quoniam capillis flauis fuit et | 5 |
| Graece rufum πυρρὸν dicitur. | |
| Achiui autem cum rescissent ibi | 2.1 |
| eum occultari, ad regem Lycomeden oratores miserunt qui rogarent | |
| ut eum adiutorium Danais mitteret. rex cum negaret apud se esse, | |
| potestatem eis fecit ut in regia quaererent. | |
| qui cum intellegere | 3.1 |
| non possent quis esset eorum, Vlixes in regio uestibulo munera | |
| feminea posuit, in quibus clipeum et hastam, et subito tubicin<e>m | |
| iussit canere armorumque crepitum et clamorem fieri iussit. | |
| Achilles hostem arbitrans adesse uestem muliebrem dilaniauit atque | 4.1 |
| clipeum et hastam arripuit. ex hoc est cognitus suasque operas | |
| Argiuis promisit et milites M<y>rm<i>dones. |