| PHILOCTETES. | |
| Philoctetes Poeantis et Demonassae filius cum in insula Lemno | 102.1.1 |
| esset, coluber eius pedem percussit, quem serpentem Iuno miserat, | |
| irata ei ob id quia solus praeter ceteros ausus fuit Herculis pyram | |
| construere cum humanum corpus est exutum et ad immortali- | |
| tatem traditu<s>. | 5 |
| ob id beneficium Hercules suas sagittas diuinas | 2.1 |
| ei donauit. sed cum Achiui ex uulnere taetrum odorem ferre non | |
| possent, iussu Agamemnonis regis in Lemno expositus est cum | |
| sagittis diuinis; quem expositum pastor regis Actoris nomine | |
| <I>phimachus Dolo<p>ionis filius nutriuit. | 5 |
| quibus postea res- | 3.1 |
| ponsum est sine Herculis sagittis Troiam capi non posse. tunc | |
| Agamemnon Vlixem et Diomedem exploratores ad eum misit; | |
| cui persuaserunt ut in gratiam rediret et ad expugnandam Troiam | |
| auxilio esset, eumque secum sustulerunt. | 5 |
| PROTESILAVS. | |
| Achiuis fuit responsum, qui primus litora Troianorum attigisset | 103.1.1 |
| periturum. cum Achiui classes applicuissent, ceteris cunctantibus | |
| Iolaus Iphicli et Diomedeae filius primus e naui prosiluit, qui ab | |
| Hectore confestim est interfectus; quem cuncti appellarunt Pro- | |
| tesilaum, quoniam primus ex omnibus perierat. | 5 |
| quod uxor | 2.1 |
| Laodamia Acasti filia cum audisset eum perisse, flens petit a diis | |
| ut sibi cum eo tres horas colloqui liceret. quo impetrato a Mercurio | |
| reductus tres horas cum eo collocuta est; quod iterum cum | |
| obisset Protesilaus, dolorem pati non potuit Laodamia. | 5 |