| LAODAMIA. | |
| Laodamia Acasti filia amisso coniuge cum tres horas consump- | 104.1.1 |
| sisset quas a diis petierat, fletum et dolorem pati non potuit. itaque | |
| fecit simulacrum aereum simile Protesilai coniugis et in tha- | |
| lamis posuit sub simulatione sacrorum, et eum colere coepit. | |
| quod cum famulus matutino tempore poma ei attulisset ad sacrifi- | 2.1 |
| cium, per rimam aspexit uiditque eam ab amplexu Protesilai simu- | |
| lacrum tenentem atque osculantem; aestimans eam adulterum | |
| habere Acasto patri nuntiauit. | |
| qui cum uenisset et in thalamos | 3.1 |
| irrupisset, uidit effigiem Protesilai; quae ne diutius torqueretur, | |
| iussit signum et sacra pyra facta comburi, quo se Laodamia dolorem | |
| non sustinens immisit atque usta est. | |
| PALAMEDES. | |
| Vlixes quod Palamedis Nauplii dolo erat deceptus, in dies | 105.1.1 |
| machinabatur quomodo eum interficeret. tandem inito consilio ad | |
| Agamemnonem militem suum misit qui diceret ei in quiete uidisse | |
| ut castra uno die mouerentur. | |
| id Agamemnon uerum existimans | 2.1 |
| castra uno die imperat moueri; Vlixes autem clam noctu solus | |
| magnum pondus auri ubi tabernaculum Palamedis fuerat obruit, | |
| item epistulam conscriptam Phrygi captiuo ad Priamum dat per- | |
| ferendam, militemque suum priorem mittit qui eum non longe a | 5 |
| castris interficeret. | |
| postero die cum exercitus in castra rediret, | 3.1 |
| quidam miles epistulam quam Vlixes scripserat super cadauer | |
| Phrygis positam ad Agamemnonem attulit, in qua scriptum fuit | |
| PALAMEDI A PRIAMO MISSA, tantumque ei auri pollicetur | |
| quantum Vlixes in tabernaculum obruerat, si castra Agamemnonis | 5 |
| ut ei conuenerat proderet. | |
| itaque Palamedes cum ad regem esset | 4.1 |
| productus et factum negaret, in tabernaculum eius ierunt et aurum | |
| effoderunt, quod Agamemnon ut uidit, uere factum esse | |
| credidit. quo facto Palamedes dolo Vlixes deceptus ab exercitu | |
| uniuerso innocens occisus est. | 5 |