| HECTORIS LYTRA. | |
| Agamemnon Briseidam Brisae sacerdotis filiam ex Moesia cap- | 106.1.1 |
| tiuam propter formae dignitatem, quam Achilles ceperat, ab Achille | |
| abduxit eo tempore quo Chryseida Chrysi sacerdoti Apollinis | |
| Zmint<he>i reddidit; quam ob iram Achilles in proelium non prodi- | |
| bat sed cithara in tabernaculo se exercebat. | 5 |
| quod cum Argiui ab | 2.1 |
| Hectore fugarentur, Achilles obiurgatus a Patroclo arma sua ei | |
| tradidit, quibus ille Troianos fugauit, aestimantes Achillem esse, | |
| Sarpedonemque Iouis et Europae filium occidit. postea ipse Patro- | |
| clus ab Hectore interficitur, armaque eius sunt detracta Patroclo | 5 |
| occiso. | |
| Achilles cum Agamemnone redit in gratiam, Briseidam- | 3.1 |
| que ei reddidit. tum contra Hectorem cum inermis prodisset, The- | |
| tis mater a Vulcano arma ei impetrauit, quae Nereides per mare | |
| attulerunt. | |
| quibus armis ille Hectorem occidit astrictumque ad | 4.1 |
| currum traxit circa muros Troianorum, quem sepeliendum | |
| cum patri nollet dare, Priamus Iouis iussu duce Mercurio in castra | |
| Danaorum uenit et filii corpus auro repensum accepit, quem sepul- | |
| turae tradidit. | 5 |
| ARMORVM IVDICIVM. | |
| Hectore sepulto cum Achilles circa moenia Troianorum uagare- | 107.1.1 |
| tur ac diceret se solum Troiam expugnasse, Apollo iratus Ale- | |
| xandrum Parin se simulans talum quem mortalem habuisse dicitur | |
| sagitta percussit et occidit. | |
| Achille occiso ac sepulturae tradito | 2.1 |
| Aiax Telamonius quod frater patruelis eius fuit postulauit a Danais | |
| ut arma sibi Achillis darent; quae ira Mineruae <ei> abiurgata sunt | |
| ab Agamemnone et Menelao, et Vlixi data. | |
| Aiax furia accepta | 3.1 |
| per insaniam pecora sua et se ipsum uulneratum occidit eo gladio | |
| quem ab Hectore muneri accepit dum cum eo in acie contendit. |