| EQVVS TROIANVS. | |
| Achiui cum per decem annos Troiam capere non possent, Epeus | 108.1.1 |
| monitu Mineruae equum mirae magnitudinis ligneum fecit, eoque | |
| sunt collecti Menelaus Vlixes Diomedes Thessander Sthenelus | |
| Acamas Thoas Machaon Neoptolemus; et in equo scripserunt | |
| DANAI MINERVAE DONO DANT, castraque transtulerunt | 5 |
| Tenedo. | |
| id Troiani cum uiderunt arbitrati sunt hostes abisse; Pria- | 2.1 |
| mus equum in arcem Mineruae duci imperauit, feriatique magno | |
| opere ut essent edixit; id uates Cassandra cum uociferaretur, inesse | |
| hostes, fides ei habita non est. | |
| quem in arcem cum statuissent et | 3.1 |
| ipsi noctu lusu atque uino lassi obdormissent, Achiui ex equo | |
| aperto a Sinone exierunt et portarum custodes occiderunt, socios- | |
| que signo dato receperunt et Troia sunt potiti. | |
| ILIONA. | |
| Priamo Polydorus filius ex Hecuba cum esset natus, Ilionae | 109.1.1 |
| filiae suae dederunt eum educandum, quae Polymnestori regi | |
| Thracum erat nupta, quem illa pro filio suo educauit, Dei<p>ylum | |
| autem quem ex Polymnestore procreauerat, pro suo fratre edu- | |
| cauit, ut si alteri eorum quid foret, parentibus praestaret. | 5 |
| sed cum | 2.1 |
| Achiui Troia capta prolem Priami exstirpare uellent, Astyanacta | |
| Hectoris et Andromachae filium de muro deiecerunt et ad Polym- | |
| nestorem legatos miserunt qui ei Agamemnonis filiam nomine Elec- | |
| tram pollicerentur in coniugium et auri magnam copiam si Po- | 5 |
| lydorum Priami filium interfecisset. | |
| Polymnestor legatorum dicta | 3.1 |
| non repudiauit, Dei<p>ylumque filium suum imprudens occidit, | |
| arbitrans se Polydorum filium Priami interfecisse. | |
| Polydorus | 4.1 |
| autem ad oraculum Apollinis de parentibus suis sciscitatum est | |
| profectus, cui responsum est patriam incensam, patrem occisam, | |
| matrem in seruitute teneri. | |
| cum inde rediret et uidit aliter | 5.1 |
| esse ac sibi responsum fuit . . . . se Polymnestoris esse filium, ab | |
| sorore Ilionea inquisiuit quid ita aliter sortes dixissent; cui soror | |
| quid ueri esset patefecit, et eius consilio Polymnestorem luminibus | |
| priuauit atque interfecit. | 5 |