| POLYXENA. | |
| Danai uictores cum ab Ilio classem conscenderent et uellent in | 110.1.1 |
| patriam suam quisque reuerti et praedam quisque sibi duceret, | |
| ex sepulcro uox Achillis dicitur praedae partem expostulasse. itaque | |
| Danai Polyxenam Priami filiam, quae uirgo fuit formosissima, | |
| propter quam Achilles cum eam peteret et ad colloquium uenisset | 5 |
| ab Alexandro et Deiphobo est occisus, ad sepulcrum eius eam | |
| immolauerunt. | |
| HECVBA. | |
| Vlixes Hecubam Cissei filiam, uel ut alii auctores dicunt | 111.1.1 |
| D<y>mantis, Priami uxorem, Hectoris matrem, in seruitutem cum | |
| duceret, illa in Hellespontum mare se praecipitauit et canis dicitur | |
| facta esse, unde et Cyneum est appellatum. | |
| PROVOCANTES INTER SE QVI CVM QVO DIMI- | |
| CARVNT. | |
| Menelaus cum Alexandro, Alexandrum Venus eripuit. | 112.1.1 |
| Diomedes cum Aenea, Aeneam seruauit Venus. idem cum Glauco, | |
| in hospitio cognito discesserunt. idem cum Pandaro et Glauco alio, | |
| Pandarus et Glaucus occiduntur. | |
| Aiax cum Hectore, donificantes | 2.1 |
| discessere; Aiax Hectori donauit balteum, unde est tractus, | |
| Hector Aiaci gladium, unde se interfecit. Patroclus cum Sarpedone, | |
| Sarpedon occiditur. | |
| Menelaus cum Euphorbo, Euphorbus occi- | 3.1 |
| ditur, qui postea Pythagoras est factus et meminit suam animam in | |
| corpora transisse. Achilles cum Asterop<a>eo, Asterop<a>eus occi- | |
| ditur. | |
| idem cum Hectore, Hector occiditur. idem cum Aenea, | 4.1 |
| Aeneas fugatur. idem cum Agenore, Agenorem seruauit Apollo. | |
| idem cum Penthesilea Amazone Martis et Otrerae filia, Penthesilea | |
| occiditur. Antilochus cum Memnone, Antilochus occiditur. | |
| Achilles cum Memnone, Memnon occiditur. Philoctetes cum | 5 |
| Alexandro, Alexander occiditur. Neoptolemus cum Euryp<y>lo, | |
| Euryp<y>lus occiditur. |