| NAVPLIVS. | |
| Ilio capto et diuisa praeda Danai cum domum redirent, ira | 116.1.1 |
| deorum quod fana spoliauerant et quod Cassandram Aiax Locrus | |
| a signo Palladio abripuerat, tempestate et flatibus aduersis ad saxa | |
| Capharea naufragium fecerunt. | |
| in qua tempestate Aiax Locrus | 2.1 |
| fulmine est a Minerua ictus, quem fluctus ad saxa illiserunt, unde | |
| Aiacis petrae sunt dictae; ceteri noctu cum fidem deorum implo- | |
| rarent, Nauplius audiuit sensitque tempus uenisse ad persequendas | |
| filii sui Palamedis iniurias. | 5 |
| itaque tamquam auxilium eis afferret, | 3.1 |
| facem ardentem eo loco extulit quo saxa acuta et locus periculosissi- | |
| mus erat; illi credentes humanitatis causa id factum nauis eo duxe- | |
| runt, quo facto plurimae e<a>rum confractae sunt militesque plu- | |
| rimi cum ducibus tempestate occisi sunt membraque eorum cum | 5 |
| uisceribus ad saxa illisa sunt; si qui autem potuerunt ad terram | |
| natare, a Nauplio interficiebantur. | |
| at Vlixem uentus detulit ad | 4.1 |
| Mar[ath]onem, Menelaum in Aegyptum, Agamemnon cum Cas- | |
| sandra in patriam peruenit. | |
| CLYT<A>EMNESTRA. | |
| Clyt<a>emnestra Tyndarei filia Agamemnonis uxor cum audis- | 117.1.1 |
| set ab Oeace Palamedis fratre Cassandram sibi paelicem adduci, | |
| quod ementitus est ut fratris iniurias exsequeretur, tunc Clyt<a>em- | |
| nestra cum Aegistho filio Thyestis cepit consilium ut Agamemno- | |
| nem et Cassandram interficeret, quem sacrificantem securi cum | 5 |
| Cassandra interfecerunt. | |
| at Electra Agamemnonis filia Ores- | 2.1 |
| tem fratrem infantem sustulit, quem demandauit in Phocide | |
| Strophio, cui fuit Astyochea Agamemnonis soror nupta. |