| PROTEVS. | |
| In Aegypto Proteus senex marinus diuinus dicitur fuisse, qui in | 118.1.1 |
| omnis se figuras conuertere solitus erat; quem Menelaus Ido- | |
| theae filiae eius monitu catena alligauit ut sibi diceret quando | |
| domum repetitionem haberet. | |
| quem Proteus edocuit iram deo- | 2.1 |
| rum esse quod Troia esset deuicta, ideoque id fieri debere quod | |
| ἑκατόμβη Graece dicitur, cum centum armenta occiduntur. | |
| itaque Menelaus ἑκατόμβην fecit. tunc demum post octauum | |
| annum quam ab Ilio decesserat cum Helena in patriam redit. | 5 |
| ORESTES. | |
| Orestes Agamemnonis et Clyt<a>emnestrae filius postquam in | 119.1.1 |
| puberem aetatem uenit, studebat patris sui mortem exsequi; itaque | |
| consilium cepit cum Pylade et Mycenas uenit ad matrem Clyt<a>em- | |
| nestram, dicitque se Aeolium hospitem esse nuntiatque Orestem | |
| esse mortuum, quem Aegisthus populo necandum deman- | 5 |
| dauerat. | |
| nec multo post Pylades Strophii filius ad Clytaemnes- | 2.1 |
| tram uenit urnamque secum affert, dicitque ossa Orestis condita | |
| esse; quos Aegisthus laetabundus hospitio recepit. | |
| qui occasione | 3.1 |
| capta Orestes cum Pylade noctu Clyt<a>emnestram matrem et Aegis- | |
| thum interficiunt. quem Tyndareus cum accusaret, Oresti a | |
| Mycenensibus fuga data est propter patrem; quem postea furiae | |
| matris exagitarunt. | 5 |