| IPHIGENIA TAVRICA. | |
| Orestem furiae cum exagitarent, Delphos sciscitatum est pro- | 120.1.1 |
| fectus quis tandem modus esset aerumnarum. responsum est ut in | |
| terram Taurinam ad regem Thoantem patrem Hypsipyles iret | |
| indeque de templo Dianae signum Argos afferret; tunc finem fore | |
| malorum. | 5 |
| sorte audita cum Pylade Strophii filio sodale suo | 2.1 |
| nauem conscendit celeriterque ad Tauricos fines deuenerunt, | |
| quorum fuit institutum ut qui intra fines eorum hospes uenisset | |
| templo Dianae immolaretur. | |
| ubi Orestes et Pylades cum in | 3.1 |
| spelunca se tutarentur et occasionem captarent, a pastoribus | |
| deprehensi ad regem Thoantem sunt deducti. quos Thoas suo | |
| more <ui>nctos in templum Dianae ut immolarentur duci iussit, ubi | |
| Iphigenia Orestis soror fuit sacerdos; eosque ex signis atque argu- | 5 |
| mentis qui essent, quid uenissent postquam resciit, abiectis minis- | |
| teriis ipsa coepit signum Dianae auellere. | |
| quo rex cum interuenis- | 4.1 |
| set et rogitaret cur id faceret, illa ementita est dicitque eos scelera- | |
| tos signum contaminasse; quod impii et scelerati homines in tem- | |
| plum essent adducti, signum expiandum ad mare ferri oportere, et | |
| iubere eum interdicere ciuibus ne quis eorum extra urbem exi- | 5 |
| ret. | |
| rex sacerdoti dicto audiens fuit; occasionem Iphigenia nacta, | 5.1 |
| signo sublato cum fratre Oreste et Pylade in nauem ascendit | |
| uentoque secundo ad insulam Zmint<h>en ad Chrysen sacerdotem | |
| Apollinis delati sunt. |