| CHRYSES. | |
| Agamemnon cum ad Troiam iret, et Achilles in Moesiam | 121.1.1 |
| uenit et Chryseidam Apollinis sacerdotis filiam adduxit eamque | |
| Agamemnoni dedit in coniugium; quod cum Chryses ad Aga- | |
| memnonem deprecandum uenisset ut sibi filiam suam redderet, | |
| non impetrauit. | 5 |
| ob id Apollo exercitum eius partim fame <partim | 2.1 |
| peste> prope totum consumpsit, itaque Agamemnon Chryseida | |
| grauidam sacerdoti remisit, quae cum diceret se ab eo intactam | |
| esse, suo tempore peperit Chrysen iuniorem et dixit se ab Apolline | |
| concepisse. | 5 |
| postea, Chryses Thoanti eos cum reddere uellet, | 3.1 |
| Chryses audiit senior Agamemnonis Iphigeniam et Orestem filios | |
| esse; †qui Chrysi filio suo quid ueri esset patefecit, eos fratres | |
| esse et Chrysen Agamemnonis filium esse. tum Chryses re | |
| cognita cum Oreste fratre Thoantem interfecit et inde Mycenas | 5 |
| cum signo Dianae incolumes peruenerunt. | |
| ALETES. | |
| Ad Electram, Agamemnonis et Clyt<a>emnestrae filiam, sororem | 122.1.1 |
| Orestis, nuntius falsus uenit fratrem cum Pylade in Tauricis Dianae | |
| esse immolatos. id Aletes Aegisthi filius cum rescisset, ex Atridarum | |
| genere neminem superesse, regnum Mycenis obtinere coepit. | |
| at Electra de fratris nece Delphos sciscitatum est profecta; quo | 2.1 |
| cum uenisset, eodem die Iphigenia cum Oreste uenit eo. idem | |
| nuntius qui de Oreste dixerat, dixit Iphigeniam fratris interfec- | |
| tricem esse. | |
| Electra ubi audiuit id, truncum ardentem ex ara | 3.1 |
| sustulit uoluitque inscia sorori Iphigeniae oculos eruere, nisi | |
| Orestes interuenisset. cognitione itaque facta, Mycenas uene- | |
| runt et Aleten Aegisthi filium Orestes interfecit et Erigonam ex | |
| Clyt<a>emnestra et Aegistho natam uoluit interficere, sed Diana eam | 5 |
| rapuit et in terram Atticam sacerdotem fecit. | |
| Orestes autem | 4.1 |
| Neoptolemo interfecto Hermione<n> Menelai et Helenae filiam | |
| adductam coniugem duxit; Pylades autem Electram Aga- | |
| memnonis et Clyt<a>emnestrae filiam duxit. |