| NEOPTOLEMVS. | |
| Neoptolemus Achillis et Deidamiae filius ex Andromacha Eetio- | 123.1.1 |
| nis filia captiua procreauit Amphialum. sed postquam audiuit | |
| Hermione<n> sponsam suam Oresti esse datam in coniugium, Lace- | |
| daemonem uenit et a Menelao sponsam suam petit. | |
| cui ille | 2.1 |
| fidem suam infirmare noluit, Hermionenque ab Oreste adduxit et | |
| Neoptolemo dedit. Orestes iniuria accepta Neoptolemum Delphis | |
| sacrificantem occidit et Hermione<n> recuperauit; cuius ossa per | |
| fines Ambraciae sparsa sunt, quae est in Epiri regionibus. | 5 |
| REGES ACHIVORVM. | |
| Phoroneus Inachi filius, Argus Iouis filius, Peranthus Argi | 124.1.1 |
| filius, Triops Peranthi filius, Pelasgus Agenoris filius, Danaus Beli | |
| filius, Tantalus Iouis filius, Pelops Tantali filius, Atreus Pelopis | |
| filius, Thyestes Pelopis, Agamemnon Atrei, Aegisthus Thyestis, | |
| Orestes Agamemnonis, Aletes Aegisthi, Tisamenus Orestis, Teme- | 5 |
| nus Aristomachi filius, Clytus Temen<i> filius, [Alexander Eurysthei]. | |
| ODYSSEA. | |
| Vlixes cum ab Ilio in patriam Ithacam rediret, tempestate ad | 125.1.1 |
| Ciconas est delatus, quorum oppidum Ismarum expugnauit prae- | |
| damque sociis distribuit. | |
| inde ad Lotophagos, homines minime | 2.1 |
| malos, qui loton ex foliis flore<m> procreatum edebant, i<s>que ci<bus> | |
| tantam suauitatem praestabat ut qui gustabant obliuionem caperent | |
| dom<um> reditionis. ad eos socii duo missi ab Vlixe cum gustarent | |
| herbas ab eis datas ad naues obliti sunt reuerti, quos uinctos | 5 |
| ipse reduxit. | |
| inde ad Cyclopem Polyphemum Neptuni filium. | 3.1 |
| huic responsum erat ab augure Telemo Eurymi filio ut cau<e>ret ne | |
| ab Vlixe excaecaretur. hic media fronte unum oculum habebat et | |
| carnem humanam epulabatur. qui postquam pecus in speluncam | |
| redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam opponebat. | 5 |
| qui | 4.1 |
| Vlixem cum sociis inclusit sociosque eius consumere coepit. Vlixes | |
| cum uideret eius immanitati atque feritati resistere se non posse, | |
| uino quod a Mar<one> acceperat eum inebriauit, seque Vtin uocari | |
| dixit. | 5 |
| itaque cum oculum eius trunco ardenti exureret, ille clamore | 5.1 |
| suo ceteros Cyclopas conuocauit, eisque spelunca praeclusa dixit, | |
| Vtis me excaecat. illi credentes eum deridendi gratia dicere neglexe- | |
| runt. at Vlixes socios suos ad pecora alligauit et ipse se ad arietem, et | |
| ita exierunt | 5 |
| ad Aeolum Hellenis filium, cui ab Ioue uentorum | 6.1 |
| potestas fuit tradita; is Vlixem hospitio libere accepit, follesque | |
| uentorum ei plenos muneri dedit. socii uero aurum argentumque | |
| credentes cum accepissent et secum partiri uellent, folles clam | |
| soluerunt uentique euolauerunt. rursum ad Aeolum est delatus, | 5 |
| a quo eiectus est, quod uidebatur Vlixes numen deorum infes- | |
| tum habere, | |
| ad Laestrygonas, quorum rex fuit Antiphates . . . . . . | 7.1 |
| deuorauit nauesque eius undecim confregit, excepta naue qua | |
| sociis eius consumptis euasit | |
| in insulam Aenariam ad Circen Solis | 8.1 |
| filiam, quae potione data homines in feras bestias commutabat. ad | |
| quam Eurylochum cum uiginti duobus sociis misit, quos illa | |
| ab humana specie immutauit. Eurylochus timens, qui non intraue- | |
| rat, inde fugit et Vlixi nuntiauit, qui solus ad eam se contulit; sed | 5 |
| in itinere Mercurius ei remedium dedit, monstrauitque quomodo | |
| Circen deciperet. | |
| qui postquam ad Circen uenit et poculum ab ea | 9.1 |
| accepit, remedium Mercurii monitu coniecit, ensemque | |
| strinxit, minatus nisi socios sibi restitueret, se eam interfecturum. | |
| tunc Circe intellexit non sine [diuina] uoluntate deorum id esse | 10.1 |
| factum; itaque fide data se nihil tale commissuram, socios eius ad | |
| pristinam formam restituit, ipsa cum eodem concubuit, ex quo | |
| filios duos procreauit, Nausi<t>houm et Telegonum. | |
| inde profi- | 11.1 |
| ciscitur ad lacum Auernum, ad inferos descendit, ibique inuenit | |
| Elpenorem socium suum, quem ad Circen reliquerat, interrogauit- | |
| que eum quomodo eo peruenisset; cui Elpenor respondit se | |
| ebrium per scalam cecidisse et ceruices fregisse, et deprecatus | 5 |
| est eum cum ad superos rediret <se> sepulturae traderet et sibi in | |
| tumulo gubernaculum poneret. | |
| ibi et cum matre Anticlia est | 12.1 |
| locutus de fine errationis suae. deinde ad superos reuersus Elpeno- | |
| rem sepeliuit et gubernaculum ita ut rogauerat in tumulo ei fixit. | |
| tum ad Sirenas Melpomenes Musae et Acheloi filias uenit, | 13.1 |
| quae partem superiorem muliebrem habebant, inferiorem autem | |
| gallinaceam. harum fatum fuit tam diu uiuere quam diu earum can- | |
| tum mortalis audiens nemo praeteruectus esset. Vlixes monitus a | |
| Circe Solis filia sociis cera aures ob<t>urauit seque ad arborem malum | 5 |
| constringi iussit et sic praeteruectus est. | |
| inde ad Scyllam | 14.1 |
| Typhonis filiam uenit, quae superiorem corporis <partem> mulie- | |
| brem, inferiorem ab inguine piscis, et sex canes ex se natos habebat; | |
| eaque sex socios Vlixis naue abreptos consumpsit. | |
| in insulam | 15.1 |
| Siciliam ad Solis pecus sacrum uenerat, quod socii eius cum coque- | |
| rent in aeneo mugiebat; monitus id ne attigerat ab Tiresia et | |
| a Circe [monitus] Vlixes; itaque multos socios ob eam causam ibi | |
| amisit, ad Charybdinque perlatus, <quae> ter die obsorbebat, terque | 5 |
| eructabat, e<am> monitu Tiresiae praeteruectus est. | |
| sed ira Solis, | 15a.1 |
| quod pecus eius erat uiolatum (cum in insulam eius uenisset et | |
| monitu Tiresiae uetuerit uiolari, cum Vlixes condormiret socii | |
| inuolarunt pecus; itaque cum coquerent, carnes ex aeno dabant | |
| balatus), ob id Iouis nauem eius fulmine incendit. | 5 |
| ex his locis | 16.1 |
| errans naufragio facto sociis amissis enatauit in insulam Aeaeam, <ubi> | |
| Calypso Atlantis filia nympha, quae specie Vlixis capta anno toto | |
| eum retinuit neque a se dimittere uoluit donec Mercurius Iouis | |
| iussu denuntiauit nymphae ut eum dimitteret. | 5 |
| et ibi facta | 17.1 |
| rate Calypso omnibus rebus ornatum eum dimisit, eamque ratim | |
| Neptunus fluctibus disiecit, quod Cyclopem filium eius lumine | |
| priuauerat. ibi cum fluctibus iactaretur, Leucothoe, quam nos | |
| Matrem Matutam dicimus, quae in mari exigit aeuum, balteum ei | 5 |
| dedit quo sibi pectus suum uinciret, ne pessum abiret. quod cum | |
| fecisset, enatauit. | |
| inde in insulam Ph<a>eacum uenit, nudus- | 18.1 |
| que ex arborum foliis se obruit, qua Nausicaa Alcinoi regis filia | |
| uestem ad flumen lauand<a>m tulit. ille erepit e foliis et ab ea petit ut | |
| sibi opem ferret. illa misericordia mota pallio eum operuit et ad | |
| patrem suum eum adduxit. | 5 |
| Alcinous hospitio liberaliter accep- | 19.1 |
| tum donisque decoratum in patriam Ithacam dimisit. ira Mer- | |
| curii iterum naufragium fecit. post uicesimum annum sociis | |
| amissis solus in patriam redit, et cum ab hominibus ignoraretur | |
| domumque suam attigisset, procos qui Penelopen in coniugium | 5 |
| petebant obsidentes uidit regiam seque hospitem simulauit. | |
| et | 20.1 |
| Euryclia nutrix ipsius dum pedes ei lauat ex cicatrice Vlixem | |
| esse cognouit. postea procos Minerua adiutrice cum Telemacho | |
| filio et duobus seruis interfecit sagittis. | |
| [<Scholium.> Deioneus genuit Cephalum, Cephalus Arc<es>ium, | 5 |
| Arc<es>ius Laertem, Laertes Vlixem, Vlixes ex Circe Telegonum, ex | |
| Penelope Telemachum; Telegonus ex Penelope Vlixis coniuge | |
| Italum, qui Italiam ex suo nomine appellauit; e Telemacho Lati- | |
| nus, qui Latinam linguam ex suo nomine cognominauit.] |