| VLIXIS COGNITIO. | |
| Vlixes ab Alcinio rege Nausic<a>ae patre cum esset <cum> muneribus | 126.1.1 |
| dimissus, naufragio facto nudus Ithacam peruenit ad quandam | |
| casam suam ubi erat nomine Eumaeus sybotes, hoc est subulcus | |
| pecoris; quem canis cum agnosceret et ei blandiretur, Eumaeus | |
| eum non recognoscebat, quoniam Minerua eum et habitum eius | 5 |
| commutauerat. | |
| Eumaeus eum rogauit unde esset, et ille ait se | 2.1 |
| naufragio huc peruenisse. quem cum pastor interrogaret an Vlixem | |
| uidisset, dixit se comitem eius esse, et signa et argumenta coepit | |
| dicere. | |
| quem mox Eumaeus casa recepit, cibo potuque animauit. | 3.1 |
| quo cum uenissent famuli missi solito more pecora petitum, | |
| et ille interrogasset Eumaeum qui essent, ait, Post Vlixis pro- | |
| fectionem cum iam tempus intercederet, proci Penelopen in coniu- | |
| gium petentes uenerunt. | 5 |
| quos illa condicione ita differt, Cum | 4.1 |
| telam detexuero, nubam: quam interdiu <texebat, noctu> detexebat | |
| et sic eos differebat. nunc autem illi cum ancillis Vlixis discum- | |
| bunt et pecora eius consumunt. | |
| tunc Minerua effigiem suam ei | 5.1 |
| restituit; subito sybotes ut uidit Vlixem esse, tenens amplectens- | |
| que lacrimari coepit prae gaudio et admirari quid esset quod eum | |
| immutauerat. cui Vlixes ait, Crastino die perduc me in regiam ad | |
| Penelope<n>. | 5 |
| quem cum duceret, Minerua ei iterum faciem | 6.1 |
| mendici transformauit. quem cum Eumaeus ad mnesteras perdu- | |
| xisset et cum ancillis discumberent, ait ad illos, Habetis ecce alte- | |
| rum mendicum qui cum Iro uos delectet. | |
| tunc Melanthius unus | 7.1 |
| ex mnesteribus ait, Immo inter se luctentur et uictor accipiet uen- | |
| triculum farsum et harundinem unde uictum eiciat. qui cum | |
| luctati essent et Vlixes <Ir>um applosisset atque eum eiecisset, | |
| Eumaeus in mendici persona Vlixem ad Eurycliam nutricem per- | 5 |
| duxit dicitque eum socium Vlixis fuisse, cui cum uellet . . . . Vlixes | |
| ei os compressit atque Penelope<n> et eam praemonuit ut arcum et | |
| sagittas eius daret procis, ut qui ex iis eum intendisset eam uxorem | |
| duceret. | |
| quae cum fecit . . . inter se certarent et nemo pos<se>t | 8.1 |
| intendere, Eumaeus ait deridendi gratia, Demus . . . . . . . . . non | |
| pateretur Melanthius, qui erat . . . . . . . Eumaeus arcum seni | |
| tradidit. | |
| ille omnis procos confixit excepto Melanthio seruo; is | 9.1 |
| clam procis . . . . deprehensus est, cui nares et bracchia et reliquas | |
| partes membrorum minutatim secuit, atque domum suam cum | |
| coniuge potitus est. ancillas autem suas iussit corpora eorum ad | |
| mare deferre, in quas rogatu Penelopes post caedem procorum | 5 |
| Vlixes animaduertit. |