| ICARIVS ET ERIGONE. | |
| Cum Liber pater ad homines esset profectus ut suorum fru- | 130.1.1 |
| ctuum suauitatem atque iucunditatem ostenderet, ad Icarium et | |
| Erigonam in hospitium liberale deuenit. iis utrem plenum uini | |
| muneri dedit, iussitque ut in reliquas terras propagarent. | |
| Icarius | 2.1 |
| plaustro onerato cum Erigone filia et cane M<a>era in terram Atticam | |
| ad pastores deuenit et genus suauitatis ostendit. pastores cum im- | |
| moderatius biberent ebrii facti conciderunt; qui arbitrantes | |
| Icarium sibi malum medicamentum dedisse fustibus eum inter- | 5 |
| fecerunt. | |
| Icarium autem occisum canis ululans M<a>era Erigonae | 3.1 |
| monstrauit ubi pater insepultus iaceret; quo cum uenisset, super | |
| corpus parentis in arbore suspendio se necauit. ob quod factum | |
| Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. | |
| de ea | 4.1 |
| re ab Apolline responsum petierunt, quibus responsum est, quod | |
| Icarii et Erigones mortem neglexissent. quo responso de pasto- | |
| ribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem festum oscillationis | |
| pestilentiae causa instituerunt, et ut per uindemiam de frugibus | 5 |
| Icario et Erigonae primum delibarent. | |
| qui deorum uoluntate in | 5.1 |
| astrorum numerum sunt relati; Erigone signum Virginis, quam | |
| nos Iustitiam appellamus, Icarius Arcturus in sideribus est | |
| dictus, canis autem M<a>era Canicula. |