| NYSUS. | |
| Liber cum in Indiam exercitum duceret, N<y>so nutricio suo dum | 131.1.1 |
| ipse inde rediret regni Thebani potestatem tradidit; sed postea- | |
| quam inde reuersus est Liber, N<y>sus regno cedere noluit. | |
| Liber cum nutricio contendere noluit, passusque est eum regnum | 2.1 |
| obtinere dum occasio sibi regni recuperandi daretur. itaque post | |
| annum tertium cum eo redit in gratiam, simulatque in regno se | |
| sacra facere uelle quae trieterica dicuntur, quoniam post tertium | |
| annum faciebat, militesque muliebri ornatu pro Bacchis introduxit, | 5 |
| et N<y>sum cepit, regnumque suum recuperauit. | |
| LYCVRGVS. | |
| Lycurgus Dr<y>antis filius Liberum de regno fugauit; quem cum | 132.1.1 |
| negaret deum esse uinumque bibisset et ebrius matrem suam uiolare | |
| uoluisset, tunc uites excidere est conatus, quod diceret illud malum | |
| medicamentum esse quod mentes immutaret. | |
| qui insania ab | 2.1 |
| Libero obiecta uxorem suam et filium interfecit, ipsumque | |
| Lycurgum Liber pantheris obiecit in Rhodope, qui mons est | |
| Thraciae, cuius imperium habuit. hic traditur unum pedem sibi | |
| pro uitibus excidisse. | 5 |
| HAMMON. | |
| Liber in India cum aquam quaereret nec inuenisset, subito ex | 133.1.1 |
| harena aries dicitur exiisse, quo duce Liber cum aquam inuenisset | |
| petit ab Ioue ut eum in astrorum numerum referret, qui adhuc | |
| hodie aequinoctialis aries dicitur. in eo autem loco ubi aquam | |
| inuenerat, templum constituit quod Iouis Hammonis dicitur. | 5 |