| TYRRHENI. | |
| Tyrrheni, qui postea Tusci sunt dicti, cum piraticam facerent, | 134.1.1 |
| Liber pater impubis in nauem eorum conscendit et rogat eos | |
| ut se Naxum deferrent, qui cum eum sustulissent atque uellent ob | |
| formam constuprare, Ac<o>etes gubernator eos inhibuit, qui iniuriam | |
| ab eis passus est. | 5 |
| Liber ut uidit in proposito eos permanere, remos | 2.1 |
| in thyrsos commutauit, uela in pampinos, rudentes in hederam; | |
| deinde leones atque pantherae prosiluerunt. | |
| qui ut uiderunt, | 3.1 |
| timentes in mare se praecipitauerunt; †quod et in mari in aliud | |
| monstrum transfigurauit, nam quisquis se praecipitauerat in | |
| delphini effigiem transfiguratus est, unde delphini Tyrrheni sunt | |
| appellati et mare Tyrrhenum est dictum. | 5 |
| numero autem fuerunt | 4.1 |
| duodecim his nominibus, <A>ethalides Medon Lycabas Libys | |
| Opheltes Melas Alcimedon Epopeus Dictys Simon Acoetes; hic | |
| gubernator fuit, quem ob clementiam Liber seruauit. | |
| LAOCOON. | |
| Laocoon †Acoetis filius Anchisae frater Apollinis sacerdos contra | 135.1.1 |
| uoluntatem Apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreas- | |
| set, sorte ductus ut sacrum faceret Neptuno ad litus. | |
| Apollo | 2.1 |
| occasione data a Tenedo per fluctus maris dracones misit duos | |
| qui filios eius Antiphantem et Thymbraeum necarent, quibus | |
| Laocoon cum auxilium ferre uellet ipsum quoque nexum necaue- | |
| runt. | 5 |
| quod Phryges idcirco factum putarunt quod Laocoon has- | 3.1 |
| tam in equum Troianum miserit. |