| POLYIDVS. | |
| Glaucus Minois et Pasiphaae filius dum ludit pila cecidit in | 136.1.1 |
| dolium melle plenum. quem cum parentes quaererent Apollinem | |
| sciscitati sunt de puero; quibus Apollo respondit, Monstrum uobis | |
| natum est, quod si quis soluerit puerum uobis restituet. | |
| Minos | 2.1 |
| sorte audita coepit monstrum a suis quaerere; cui dixerunt natum | |
| esse uitulum qui ter in die colorem mutaret per quaternas horas, | |
| primum album secundo rubeum deinde nigrum. | |
| Minos | 3.1 |
| a<u>tem ad monstrum soluendum augures conuocauit, qui cum non | |
| inuenirentur, Polyidus Coerani filius †Bizanti monstrum demon- | |
| strauit, eum arbori moro similem esse; nam primum album est, | |
| deinde rubrum, cum permaturauit nigrum. | 5 |
| tunc Minos ait ei, | 4.1 |
| Ex Apollinis responso filium mihi oportet restituas. quod | |
| Polyidus dum auguratur uidit noctuam super cellam uinariam | |
| sedentem atque apes fugantem. augurio accepto puerum exanimem | |
| de dolio eduxit. | 5 |
| cui Minos ait, Corpore inuento nunc spiritum | 5.1 |
| restitue. quod Polyidus cum negaret posse fieri, Minos iubet eum | |
| cum puero in monumento includi et gladium poni. | |
| qui cum | 6.1 |
| inclusi essent, draco repente ad corpus pueri processit, quod | |
| Polyidus aestimans eum uelle consumere, gladio repente percussit | |
| et occidit. altera serpens parem quaerens uidit eam interfectam | |
| et progressa herbam attulit, atque eius tactu serpenti spiritum | 5 |
| restituit. | |
| idemque Polyidus fecit; qui cum intus uociferarentur, | 7.1 |
| quidam praeteriens Minoi nuntiauit, qui monumentum iussit | |
| aperiri et filium incolumem recuperauit, Polyidum cum multis | |
| muneribus in patriam remisit. |