| MEROPE. | |
| Polyphontes Messeniae rex Cresphontem Aristomachi | 137.1.1 |
| filium cum interfecisset, eius imperium et Merope<n> uxorem posse- | |
| dit. [cum quo Polyphontes occiso Cresphonte regnum occupauit]. | |
| filium autem eius infantem Merope mater quem ex Cresphonte | 2.1 |
| habebat absconse ad hospitem in Aetoliam mandauit. hunc Poly- | |
| phontes maxima cum industria quaerebat, aurumque pollice- | |
| batur si quis eum necasset. | |
| qui postquam ad puberem aetatem | 3.1 |
| uenit, capit consilium ut exsequatur patris et fratrum mortem. ita- | |
| que uenit ad regem Polyphontem aurum petitum, dicens se Cres- | |
| phontis interfecisse filium et Merop<e>s, Telephontem. | |
| interim | 4.1 |
| rex eum iussit in hospitio manere, ut amplius de eo perquireret. | |
| qui cum per lassitudinem obdormisset, senex qui inter matrem et | |
| filium internuntius erat flens ad Merope<n> uenit, negans eum apud | |
| hospitem esse nec comparere. | 5 |
| Merope credens eum esse filii sui | 5.1 |
| interfectorem qui dormiebat, in chalcidicum cum securi uenit | |
| inscia ut filium suum interficeret. quem senex cognouit et | |
| matrem ab scelere retraxit. | |
| Merope postquam u<id>it occasionem | 6.1 |
| sibi datam esse ab inimico se ulciscendi, redit cum Polyphonte in | |
| gratiam. rex laetus cum rem diuinam faceret, hospes falso simulauit | |
| se hostiam percussisse, eumque interfecit, patriumque regnum | |
| adeptus est. | 5 |