| PHILYRA QVAE IN TILIAM VERSA EST. | |
| Saturnus Iouem cum quaereret per terras, in Thracia cum | 138.1.1 |
| Philyra Oceani filia in equum conuersus concubuit, quae ex eo | |
| peperit Chironem centaurum, qui artem medicam primus inuenisse | |
| dicitur. | |
| Philyra postquam inusitatam speciem se peperisse | 2.1 |
| uidit, petit ab Ioue ut se in aliquam speciem commutaret; quae in | |
| arborem φιλύραν, hoc est tiliam, commutata est. | |
| CURETES. | |
| Postquam Opis Iouem ex Saturno peperit, petit Iuno ut sibi eum | 139.1.1 |
| concederet, quoniam Saturnus Orcum sub Tartara deiecerat et | |
| Neptunum sub undas, quod sciret †si quis ex eo natus esset, se | |
| regno priuaret. | |
| qui cum Opem rogaret, ut esset, quod illa | 2.1 |
| peperisset, illa lapidem inuolutum ostendit; eum Saturnus deuo- | |
| rauit. quod cum sensisset, coepit Iouem quaerere per terras. | |
| Iuno autem Iouem in Cretensi insula detulit. a<t> Ama<lth>aea pueri | 3.1 |
| nutrix eum in cunis in arbore suspendit, ut neque caelo neque terra | |
| neque mari inueniretur, et ne pueri uagitus exaudiretur, | |
| impuberes conuocauit eisque clipeola aenea et hastas dedit et | |
| iussit eos circum arborem euntes crepare. | 5 |
| qui Graece Curetes | 4.1 |
| sunt appellati; alii Corybantes dicu<nt>, hi autem Lares appellantur. | |
| PYTHON. | |
| Python Terrae filius draco ingens. hic ante Apollinem ex oraculo | 140.1.1 |
| in monte Parnasso responsa dare solitus erat. huic ex Latonae | |
| partu interitus erat fato futurus. | |
| eo tempore Iouis cum Latona | 2.1 |
| Poli filia concubuit; hoc cum Iuno resciit, facit ut Latona ibi | |
| pareret quo sol non accederet. Python ubi sensit Latonam ex Ioue | |
| grauidam esse, persequi coepit ut eam interficeret. | |
| at Latonam | 3.1 |
| Iouis iussu uentus Aquilo sublatam ad Neptunum pertulit; ille | |
| eam tutatus est, sed ne rescinderet Iunonis factum, in insulam eam | |
| Ortygiam detulit, quam insulam fluctibus cooperuit. quod cum | |
| Python eam non inuenisset, Parnassum redit. | 5 |
| at Neptunus insu- | 4.1 |
| lam Ortygiam in superiorem partem rettulit, quae postea insula | |
| Delos est appellata. ibi Latona oleam tenens parit Apollinem et | |
| Dianam, quibus Vulcanus sagittas dedit donum. | |
| post diem quar- | 5.1 |
| tum quam essent nati, Apollo matris poenas exsecutus est: | |
| nam Parnassum uenit et Pythonem sagittis interfecit (inde Pythius | |
| est dictus), ossaque eius in cortinam coniecit et in templo suo | |
| posuit, ludosque funebres ei fecit, qui ludi Pythia dicuntur. | 5 |