| SIRENES. | |
| Sirenes Acheloi fluminis et Melpomenes Musae filiae Proserpinae | 141.1.1 |
| raptu aberrantes ad Apollinis terram uenerunt, ibique Cereris | |
| uoluntate, quod Proserpinae auxilium non tulerant, uolaticae sunt | |
| factae. | |
| his responsum erat tam diu eas uicturas quam diu can- | 2.1 |
| tantes eas audiens nemo esset praeteruectus. quibus fatalis fuit | |
| Vlixes; astutia enim sua cum praenauigasset scopulos in quibus | |
| morabantur, praecipitarunt se in mare. | |
| a quibus locus Sirenides | 3.1 |
| cognominatur, qui est inter Siciliam et Italiam. | |
| PANDORA. | |
| Prometheus Iapeti filius primus homines ex luto finxit. postea | 142.1.1 |
| Vulcanus Iouis iussu ex luto mulieris effigiem fecit, cui Minerua | |
| animam dedit, ceterique dii alius aliud donum dederunt; ob id | |
| Pandoram nominarunt. ea data in coniugium Epimetheo fratri; | |
| inde nata est Pyrrha, quae mortalis dicitur prima esse creata. | 5 |
| PHORONEVS. | |
| Inachus Oceani filius ex Ar<g>ia sorore sua procreauit Phoroneum, | 143.1.1 |
| qui primus mortalium dicitur regnasse. | |
| homines ante saecula | 2.1 |
| multa sine oppidis legibusque uitam exegerunt, una lingua loquen- | |
| tes, sub Iouis imperio, sed postquam Mercurius sermones homi- | |
| num interpretatus est, unde ἑρμηνευτὴς dicitur [esse] interpres | |
| (Mercurius enim Graece Ἑρμῆς uocatur; idem nationes distri- | 5 |
| buit), tum discordia inter mortales esse coepit, quod Ioui placitum | |
| non est. | |
| itaque exordium regnandi tradidit Phoroneo, ob id | 3.1 |
| beneficium quod Iunoni sacra primus fecit. |