| PROMETHEVS. | |
| Homines antea ab immortalibus ignem petebant, neque in | 144.1.1 |
| perpetuum seruare sciebant; quod postea Prometheus in ferula | |
| detulit in terras, hominibusque monstrauit quomodo cinere obru- | |
| tum seruarent. | |
| ob hanc rem Mercurius Iouis iussu deligauit eum | 2.1 |
| in monte Caucaso ad saxum clauis ferreis, et aquilam apposuit | |
| quae cor eius exesset; quantum die ederat, tantum nocte cre- | |
| scebat. hanc aquilam post xxx annos Hercules interfecit, eumque | |
| liberauit. | 5 |
| NIOBE SIVE IO. | |
| Ex <Phor>on<e>o et †Cinna nati Apis et Nioba; hanc Iuppi- | 145.1.1 |
| ter mortalem primam compressit; ex ea natus est Argus, qui suo | |
| nomine Argos oppidum cognominauit. | |
| ex Argo et Euadne | 2.1 |
| Cri<as>us Piranthus <Ec>basus nati: ex Pirantho <et> Callirhoe Argus | |
| Ar<e>storides Triopas; hic . . . . . ex hoc †Eurisabe Anthus Pelasgus | |
| Agenor; ex Triope et †Oreaside Xanthus et Inachus; ex | |
| Pelasgo Laris<a>, ex Inacho et Argia Io. | 5 |
| hanc Iuppiter dilectam | 3.1 |
| compressit et in uaccae figuram conuertit, ne Iuno eam cognosce- | |
| ret. id Iuno cum resciuit, Argum, cui undique oculi refulgebant, | |
| custodem ei misit; hunc Mercurius Iouis iussu interfecit. | |
| at | 4.1 |
| Iuno formidinem ei misit, cuius timore exagitata<m> coegit eam | |
| ut se in mare praecipitaret, quod mare Ionium est appellatum. | |
| inde in Scythiam tranauit, unde Bos<p>orum fines sunt dictae. inde in | |
| Aegyptum, ubi parit Epaphum. | 5 |
| Iouis cum sciret suapte [propter] | 5.1 |
| opera tot eam aerumnas tulisse, formam suam ei propriam restituit | |
| deamque Aegyptiorum eam fecit, quae Isis nuncupatur. |