| PROSERPINA. | |
| †Pluton petit ab Ioue Proserpinam filiam eius et Cereris in | 146.1.1 |
| coniugium daret†. Iouis negauit Cererem passuram ut filia sua in | |
| Tartaro tenebricoso sit, sed iubet eum rapere eam flores legentem | |
| in monte Aetna, qui est in Sicilia. | |
| in quo Proserpina dum flores | 2.1 |
| cum Venere et Diana et Minerua legit, Pluton quadrigis uenit et | |
| eam rapuit; quod postea Ceres ab Ioue impetrauit ut dimidia | |
| parte anni apud se, dimidia apud Plutonem esset. | |
| TRIPTOLEMVS. | |
| Cum Ceres Proserpinam filiam suam quaereret, deuenit ad Eleusi- | 147.1.1 |
| num regem, cuius uxor Cothonea puerum Triptolemum pepererat, | |
| seque nutricem lactantem simulauit. hanc regina libens nutricem | |
| filio suo recepit. | |
| Ceres cum uellet alumnum suum immortalem | 2.1 |
| reddere, interdiu lacte diuino alebat, <noctu> clam in igne obrue- | |
| bat. | |
| itaque praeterquam solebant mortales crescebant; et sic | 3.1 |
| fieri cum mirarentur parentes, eam obseruauerunt. cum Ceres eum | |
| uellet in ignem mittere, pater expauit. | |
| illa irata Eleusinum | 4.1 |
| exanimauit, at Triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit. | |
| nam fruges propagat<um> currum draconibus iunctum tradidit, | |
| quibus uehens orbem terrarum frugibus obseuit. | |
| postquam | 5.1 |
| domum rediit, <C>eleus eum pro benefacto interfici iussit. sed re | |
| cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum dedit, quod ex patris | |
| nomine Eleusin[um] nominauit, <Cere>rique sacrum instituit quae | |
| Thesmophoria Graece dicuntur. | 5 |