| VVLCANVS. | |
| Vulcanus cum resciit Venerem cum Marte clam concumbere | 148.1.1 |
| et se uirtuti eius obsistere non posse, catenam ex adamante fecit et | |
| circum lectum posuit, ut Martem astutia deciperet. ille cum ad | |
| constitutum uenisset, concidit cum Venere in plagas adeo ut se exso- | |
| luere non posset. | 5 |
| id Sol cum Vulcano nuntiasset, ille eos nudos | 2.1 |
| cubantes uidit; deos omnis conuocauit; . . . . . . . . uiderunt. ex eo | |
| Martem id ne faceret pudor terruit. | |
| ex eo conceptu nata est | 3.1 |
| <H>armonia, cui Minerua et Vulcanus uestem sceleribus tinctam | |
| muneri dederunt, ob quam rem progenies eorum scelerata exstitit. | |
| Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit | |
| inimica. | 5 |
| EPAPHVS. | |
| Iuppiter Epaphum quem ex Io procreauerat Aegypto oppida | 149.1.1 |
| communire ibique regnare iussit. is oppidum primum Memphim et | |
| alia plura constituit, et ex Cassiopia uxore procreauit filiam L<i>b<y>en, | |
| a qua terra est appellata. | |
| TITANOMACHIA. | |
| Postquam Iuno uidit Epapho ex paelice nato tantam regni | 150.1.1 |
| potestatem esse, curat in uenatu ut Epaphus necetur, Titanosque | |
| hortatur Iouem ut regno pellant et Saturno restituant. | |
| hi cum | 2.1 |
| conarentur in caelum ascendere, eos Iouis cum Minerua et Apolline | |
| et Diana praecipites in Tartarum deiecit. Atlanti autem, qui dux | |
| eorum fuit, caeli fornicem super umeros imposuit, qui adhuc | |
| dicitur caelum sustinere. | 5 |