| EX TYPHONE ET ECHIDNA NATI. | |
| Ex Typhone gigante et Echidna Gorgon, canis Cerberus triceps, | 151.1.1 |
| draco qui mala Hesperidum trans oceanum seruabat, hydra quam | |
| ad fontem Lern<ae>um Hercules interfecit, draco qui pellem | |
| arietis Colch<i>s seruabat, Scylla quae superiorem partem mulieris, | |
| inferiorem canis et canes sex ex se natos habebat, Sphinx quae in | 5 |
| Boeotia fuit, Chim<ae>ra in Lycia quae priorem partem leonis | |
| figuram, posteriorem draconis habebat, media ipsa Chimaera. | |
| ex | 2.1 |
| Medusa Gorgonis filia et Neptuno nati sunt Chrysaor et equus | |
| Pegasus; ex Chrysaore et Callirhoe Geryon trimembris. | |
| TYPHON. | |
| Tartarus ex Tartara procreauit Typhonem immani magnitudine, | 152.1.1 |
| specieque portentosa, cui centum capita draconum ex umeris enata | |
| erant. hic Iouem prouocauit, si uellet secum de regno certare. | |
| Iouis fulmine ardenti pectus eius percussit; cui cum flaglaret | 2.1 |
| montem Aetnam qui est in Sicilia super eum imposuit, qui ex | |
| eo adhuc ardere dicitur. | |
| PHAETHON. | |
| Phae<th>on Solis et Clymenes filius cum clam patris currum con- | 152a.1.1 |
| scendisset et altius a terra esset elatus, prae timore decidit in | |
| flumen Eridanum. hunc Iuppiter cum fulmine percussisset, omnia | |
| ardere coeperunt. | |
| Iouis ut omne genus mortalium cum causa | 2.1 |
| interficeret, simulauit id uelle extinguere; amnes undique irrigauit | |
| omneque genus mortalium interiit praeter Pyrrham et Deucalionem. | |
| at sorores Phae<th>ontis, quod equos iniussu patris iunxerant, | 3.1 |
| in arbores populos commutatae sunt. |