| DEVCALION ET PYRRHA. | |
| Cataclysmus, quod nos diluuium uel irrigationem dicimus, cum | 153.1.1 |
| factum est, omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et | |
| Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui al<t>issimus in Sicilia esse | |
| dicitur, fugerunt. | |
| hi propter solitudinem cum uiuere non possent, | 2.1 |
| petierunt ab Ioue ut aut homines daret aut eos pari calamitate | |
| afficeret. tum Iouis iussit eos lapides post se iactare; quos Deuca- | |
| lion iactauit, uiros esse iussit, quos Pyrrha, mulieres. | |
| ob eam | 3.1 |
| rem λαὸς dictus, λᾶς enim Graece lapis dicitur. | |
| PHAETHON HESIODI. | |
| Phaethon Clymeni Solis filii et Meropes nymphae filius, quam | 154.1.1 |
| Oceanitidem accepimus, cum indicio patris auum Solem cog- | |
| nouisset, impetratis curribus male usus est. | |
| nam cum esset | 2.1 |
| propius terram uectus, uicino igni omnia conflagrarunt, et fulmine | |
| ictus in flumen Padum cecidit; hic amnis a Graecis Er<i>danus | |
| dicitur, quem Pherecydes primus uocauit. | |
| Indi autem quod | 3.1 |
| calore uicini ignis sanguis in atrum colorem uersus est, nigri sunt | |
| facti. sorores autem Phaet<h>ontis dum interitum deflent fratris in | |
| arbores sunt populos uersae. | |
| h<a>rum lacrimae, ut Hesiodus indi- | 4.1 |
| cat, in electrum sunt duratae; Heliades tamen nominantur. sunt | |
| autem Merope Helie Aegl<e> Lampe<t>i<e> Phoeb<e A>etherie Dioxippe. | |
| Cygnus autem rex Liguriae, qui fuit Phaet<h>onti propinquus, dum | 5.1 |
| deflet propinquum in cygnum conuersus est; is quoque moriens | |
| flebile canit. |