| ATHENAE. | |
| Inter Neptunum et Mineruam cum esset certatio qui primus | 164.1.1 |
| oppidum in terra Attica conderet, Iouem iudicem sumpserunt. | |
| Minerua quod primum in ea terra oleam seuit, quae adhuc dicitur | |
| stare, secundum eam iudicatum est. | |
| at Neptunus iratus in eam | 2.1 |
| terram mare coepit irrigare uelle, quod Mercurius Iouis iussu id ne | |
| faceret prohibuit. | |
| itaque Minerua ex suo nomine Athenas | 3.1 |
| condidit, quod oppidum in terris dicitur primum esse constitutum. | |
| MARSYAS. | |
| Minerua tibias dicitur prima ex osse ceruino fecisse et ad epulum | 165.1.1 |
| deorum cantatum uenisse. | |
| Iuno et Venus cum eam irriderent, | 2.1 |
| quod et caesia erat et buccas inflaret, foeda uisa et in cantu irrisa | |
| in Idam siluam ad fontem uenit, ibique cantans in aqua se adspexit | |
| et uidit se merito irrisam; unde tibias abiecit et imprecata est ut | |
| quisquis eas sustulisset, graui afficeretur supplicio. | 5 |
| quas Marsyas | 3.1 |
| Oeagri filius pastor unus e <sa>t<y>ris inuenit, quibus assidue commele- | |
| tando sonum suauiorem in dies faciebat, adeo ut Apollinem ad | |
| citharae cantum in certamen prouocaret. | |
| quo ut Apollo uenit, | 4.1 |
| Musas iudices sumpserunt, et cum iam Marsyas inde uictor | |
| discederet, Apollo citharam uersabat idemque sonus erat; quod | |
| Marsya tibiis facere non potuit. | |
| itaque Apollo uictum Marsyan | 5.1 |
| ad arborem religatum Scythae tradidit, qui eum membratim <cute> | |
| separauit; reliquum corpus discipulo Olympo sepulturae tradidit, | |
| e cuius sanguine flumen Marsy<a> est appellatum. |