| ERICHTHONIVS. | |
| Vulcanus Ioui ceterisque diis †soleas aureas† ex adamante cum | 166.1.1 |
| fecisset, Iuno cum sedisset, subito in aere pendere coepit. quod cum | |
| ad Vulcanum missum esset ut matrem quam ligauerat solueret, | |
| iratus quod de caelo praecipitatus erat negat se matrem ullam | |
| habere. | 5 |
| quem cum Liber pater ebrium in concilio deorum addu- | 2.1 |
| xisset, pietati negare non potuit; tum optionem a Ioue accepit, si | |
| quid ab iis petiisset impetraret. | |
| tunc ergo Neptunus, quod Miner- | 3.1 |
| uae erat infestus, instigauit Vulcanum Mineruam petere in coniu- | |
| gium. qua re impetrata in thalamum cum uenisset, Minerua monitu | |
| Iouis uirginitatem suam armis defendit, interque luctandum | |
| ex semine eius quod in terram decidit natus est puer qui inferiorem | 5 |
| partem draconis habuit; | |
| quem Erichthonium ideo nominauerunt | 4.1 |
| quod ἔρις Graece certatio dicitur, χθὼν autem terra dicitur. quem | |
| Minerua cum clam nutriret, dedit in cistula seruandum Aglauro | |
| Pandroso et Herse Cecropis filiabus. | |
| hae cum cistulam aperuis- | 5.1 |
| sent, cornix indicauit, illae a Minerua insania obiecta ipsae se | |
| in mare praecipitauerunt. | |
| LIBER. | |
| Liber Iouis et Proserpinae filius a Titanis est distractus, cuius | 167.1.1 |
| cor contritum Iouis Semele dedit in potionem. | |
| ex eo praegnans | 2.1 |
| cum esset facta, Iuno in Beroen nutricem Semeles se commutauit | |
| et ait, Alumna, pete a Ioue ut sic ad te ueniat quemadmodum | |
| ad Iunonem, ut scias quae uoluptas est cum deo concumbere. | |
| illa autem instigata petit ab Ioue, et fulmine est icta; ex cuius utero | 3.1 |
| Liberum exuit et Nyso dedit nutriendum, unde Dionysus est | |
| appellatus et bimater est dictus. |