| DANAVS. | |
| Danaus Beli filius ex pluribus coniugibus quinquaginta filias | 168.1.1 |
| habuit, totidemque filios frater Aegyptus, qui Danaum fratrem et | |
| filias eius interficere uoluit ut regnum paternum solus obtineret; | |
| filiis uxores a fratre poposcit. | |
| Danaus re cognita Minerua adiu- | 2.1 |
| trice ex Africa Argos profugit; tunc primum dicitur Minerua | |
| nauem fecisse biproram in qua Danaus profugeret. at Aegyp- | |
| tus ut resciit Danaum profugisse, mittit filios ad persequendum | |
| fratrem, et eis praecepit ut aut Danaum interficerent aut ad se non | 5 |
| reuerterentur. | |
| qui postquam Argos uenerunt, oppugnare patruum | 3.1 |
| coeperunt. Danaus ut uidit se eis obsistere non posse, pollicetur eis | |
| filias suas uxores ut pugna absisterent. | |
| impetratas sorores | 4.1 |
| patrueles acceperunt uxores, quae patris iussu uiros suos inter- | |
| fecerunt. sola Hypermestra Lynceum seruauit. | |
| ob id ceterae | 5.1 |
| dicuntur apud inferos in dolium pertusum aquam ingerere. | |
| Hypermestrae et Lynceo fanum factum est. | |
| AMYMONE. | |
| Am<y>mone Danai filia dum studiose in silua uenatur satyrum | 169.1.1 |
| iaculo percussit; eam satyrus uoluit uiolare; illa Neptuni fidem | |
| implorauit. quo Neptunus cum uenisset, satyrum abegit et ipse | |
| cum ea concubuit, ex quo conceptu nascitur Nauplius. | |
| id in quo | 2.1 |
| loco factum est, Neptunus dicitur fuscina percussisse terram et | |
| inde aquam profluxisse, qui Lern<a>eus fons dictus est, et Am<y>mo- | |
| nium flumen. |