| AMYMONE. | |
| Am<y>mone Danai filia missa est a patre aquam petitum ad sacrum | 169a.1.1 |
| faciendum, quae dum quaerit, lassitudine obdormiit; quam satyrus | |
| uiolare uoluit. illa Neptuni fidem implorauit. quod cum Nep- | |
| tunus fuscinam in satyrum misisset, illa se in petram fixit, satyrum | |
| Neptunus fugauit. | 5 |
| qui cum quaereret in solitudine <quid faceret> | 2.1 |
| a puella, illa se aquatum missam esse dixit a patre; quam Neptunus | |
| compressit. pro quo beneficium ei tribuit, iussitque eius fuscinam | |
| de petra educere. quae cum eduxisset, [et] tres silani sunt | |
| secuti, qui ex Am<y>mon<e>s nomine Am<y>monius fons appellatus est. | 5 |
| ex qua compressione natus est Nauplius. hic autem fons Lern<a>eus | |
| est postea appellatus. | |
| FILIAE DANAI QVAE QVOS OCCIDERVNT. | |
| <M>idea Antimachum. Philomela Panthium. Scylla Proteum. | 170.1.1 |
| <Am>phicomone Plexippum. Euippe Agenorem. †Demoditas Chrysip- | |
| pum. Hyale †Perium. | |
| Trite Enceladum. Damone Amyntorem. | 2.1 |
| H<i>ppothoe Obrimum. Myrmidone †Mineum. Eurydice Can- | |
| thum. Cleo Asterium. | |
| Arca<d>ia Xanthum. Cleopatra Metalce<n>. | 3.1 |
| Phil<a> Philin<u>m. H<ip>parete Protheonem. Chrysothemis Asteriden. | |
| †Pyrante Athamantem. | |
| †Armoasbus. Glaucippe †Niauium. | 4.1 |
| Demophile Pamphilum. A<u>todice Clytum. Polyxena Aegyptum. | |
| Hecabe Dryantem. | |
| Achamantis Ec<n>ominum. †Arsalte Ephial- | 5.1 |
| tem. †Monuste Eurysthenem. Amymone †Midamum. Helice | |
| †Euideam. <Oeme> Polydectorem. | |
| Polybe †Iltonomum. †Helicta | 6.1 |
| Cassum. Electra †Hyperantum. Eubule Demarchum. †Daplidice | |
| †Pugnonem. Hero Andromachum. | |
| †Europome At<h>l<e>te<n>. | 7.1 |
| †Pyrantis Plexippum. Critomedia Antipaphum. P<i>rene | |
| Dolichum. Euphe<me> Hyperbium. Themistagora †Podasimum. | |
| <C>elaeno Aristono<o>n. Itea Antiochum. Erat<o> Eudaemonem. | 8.1 |
| Hypermestra Lynceum seruauit; qui cum Danaus perisset, | 9.1 |
| primusque Abas ei nuntiasset, Lynceus circumspiciens in templo | |
| quid ei muneri daret, casu conspexit clipeum quem Danaus con- | |
| secrauerat Iunoni, quem in iuuenta gesserat. | |
| refixit et donauit | 10.1 |
| Abanti, ludosque consecrauit qui quinto quoque anno aguntur, qui | |
| appellantur ἀσπὶς ἐν Ἄργει. e quibus ludis cursoribus corona | |
| non datur sed clipeus. | |
| at Danaides post patris interitum | 11.1 |
| uiros duxerunt Argiuos, e quibus qui nati sunt apellati. |