| QVAE CIVITATES AVXILIVM MISERVNT | |
| OENEO. | |
| †Tenerdos Iolcos Sparta <Pl>eurone Messe<ne> Perrhaebia Phthia | 173a.1.1 |
| Magnes<i>a Salamin Calydon Thessalia Oechalia Ithaca Teg<e>a | |
| Creta Dolop<i>a Athenae [Magnesia] et Arcadia. | |
| MELEAGER. | |
| Althaea Thestii filia ex Oeneo peperit Meleagrum. ibi in regia | 174.1.1 |
| dicitur titio ardens apparuisse. | |
| huc Parcae uenerunt et Meleagro | 2.1 |
| fata cecinerunt, eum tam diu uicturum quam diu is titio esset in- | |
| columis. | |
| hunc Althaea in arca clausum diligenter seruauit. | 3.1 |
| interim ira Dianae, quia Oeneus sacra annua ei non fecerat, aprum | 4.1 |
| mira magnitudine qui agrum Calydonium uastaret misit. | |
| quem | 5.1 |
| Meleager cum delectis iuuenibus Graeciae interfecit, pellemque | |
| eius ob uirtutem Atalante uirgini donauit, quam [Ideus] Plexip- | |
| pus [Lynceus] . . . . . . . Althaeae fratres eripere uoluerunt. | |
| illa cum Meleagri fidem implorasset, ille interuenit et amorem cog- | 6.1 |
| nationi anteposuit, auunculosque suos occidit. id Althaea mater | |
| <ut> audiuit, filium suum tantum facinus esse ausum, memor Par- | |
| carum praecepti ti<t>ionem ex arca prolatum in ignem coniecit. ita | |
| dum fratrum poenas uult exsequi, filium interfecit. | 5 |
| at soro- | 7.1 |
| res eius praeter Gorgen et Deianiram flendo deorum uoluntate in | |
| aues sunt transfiguratae, quae meleagrides uocantur; at coniunx | |
| eius Alcyone maerens in luctu decessit. |