| AGRIVS. | |
| Agrius Parthaonis filius ut uidit Oeneum fratrem orbum liberis | 175.1.1 |
| factum, egentem regno expulit atque ipse regnum possedit. | |
| interim Diomedes Tydei filius et Dei<py>les Ilio deuicto ut audiuit | 2.1 |
| auum suum regno pulsum, peruenit in Aetoliam cum Sthenelo | |
| Capanei filio et armis contendit cum <Ly>cop<eo> Agrii filio, quo | |
| interfecto Agrium egentem e regno expulit atque Oeneo auo suo | |
| regnum restituit. | 5 |
| postque Agrius regno expulsus ipse se inter- | 3.1 |
| fecit. | |
| LYCAON. | |
| Ad Lycaonem Pelasgi filium Iouis in hospitium uenisse dicitur et | 176.1.1 |
| filiam eius Cal<li>sto compressisse, ex quo natus est Arcas qui ex | |
| suo nomine terrae nomen indidit. | |
| sed Lycaonis filii Iouem ten- | 2.1 |
| tare uoluerunt, deusne esset; carnem humanam cum cetera carne | |
| commiscuerunt idque in epulo ei apposuerunt. | |
| qui postquam | 3.1 |
| sensit, iratus mensam euertit, Lycaonis filios fulmine necauit. eo | |
| loco postea Arcas oppidum communiuit, quod Trapez<u>s nominatur. | |
| patrem Iuppiter in λύκ<ου id est lup>i figuram mutauit. | |
| CAL<LI>STO. | |
| Cal<li>sto Lycaonis filia ursa dicitur facta esse ob iram Iunonis | 177.1.1 |
| quod cum Ioue concubuit. postea Iouis in stellarum numero | |
| rettulit, quae Septentrio appellatur, quod signum loco non mouetur | |
| neque occidit. <T>et<hy>s enim Oceani uxor nutrix Iunonis prohibet | |
| eam in oceanum occidere. | 5 |
| hic ergo Septentrio maior, de qua | 2.1 |
| in Creticis uersibus | |
| tuque Lycaoniae mutatae semine nymphae, | |
| quam gelido raptam de uertice Nonacrinae | |
| oceano prohibet semper se tinguere <T>et<hy>s, | 5 |
| ausa suae quia sit quondam succumbere alumnae. | |
| haec igitur ursa a Graecis Helice appellatur. haec habet | 3.1 |
| stellas in capite septem non claras, in utraque aure duas, in armo | |
| unam, in pectore claram unam, in pede priore unam, in extrema | |
| coxa claram unam, in femine posteriori duas, in pede extremo duas, | |
| in caude tres, omnis numero uiginti. | 5 |