| EVROPA. | |
| Europa A<rg>iopes et Agenoris filia Sidonia. hanc Iuppiter in | 178.1.1 |
| taurum conuersus a Sidone Cretam transportauit et ex ea procrea- | |
| uit Minoem Sarpedonem Rhadamant<hu>m. | |
| huius pater Agenor | 2.1 |
| suos filios misit ut sororem reducerent aut ipsi in suum con- | |
| spectum non redirent. | |
| Phoenix in Africam est profectus, ibique | 3.1 |
| remansit; inde Afri Poeni sunt appellati. Cilix suo nomine Ciliciae | |
| nomen indidit. | |
| Cadmus cum erraret, Delphos deuenit; ibi | 4.1 |
| responsum accepit ut a pastoribus bouem emeret qui lunae signum | |
| in latere haberet, eumque ante se ageret; ubi decubuisset, ibi | |
| fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare. | |
| Cadmus sorte | 5.1 |
| audita cum imperata perfecisset et aquam quaereret, ad fontem | |
| Castalium uenit, quem draco Martis filius custodiebat. qui | |
| cum socios Cadmi interfecisset a Cadmo lapide est interfectus, | |
| dentesque eius Minerua monstrante sparsit et arauit, unde | 5 |
| Spart<o>e sunt enati. | |
| qui inter se pugnarunt. ex quibus quinque | 6.1 |
| superfuerunt, id est Chthonius Vdaeus Hyperenor Pelorus et Echion. | |
| ex boue autem quem secutus fuerat Boeotia est appellata. | |
| SEMELE. | |
| Cadmus Agenoris et A<rg>iopes filius ex <H>armonia Martis et | 179.1.1 |
| Veneris filia procreauit filias quattuor, Semelen Ino Agauen | |
| Autonoen, et Polydorum filium. | |
| Iouis cum Semele uoluit con- | 2.1 |
| cumbere; quod Iuno cum resciit, specie immutata in Beroen nutri- | |
| cem ad eam uenit et persuasit ut peteret ab Ioue ut eodem modo | |
| ad se quomodo ad Iunonem ueniret, Vt intellegas, inquit, quae sit | |
| uoluptas cum deo concumbere. | 5 |
| itaque Semele petiit ab | 3.1 |
| Ioue ut ita ueniret ad se. qua re impetrata, Iouis cum fulmine | |
| et tonitribus uenit et Semel<e> conflagrauit. ex utero eius Liber | |
| est natus, quem Mercurius ab igne ereptum N<y>so dedit edu- | |
| candum, et Graece Dion<y>sus est appellatus. | 5 |