| OCEANI FILIAE. | |
| Oceani filiae Idothea Althaea Adrasta, alii dicunt Meliss<e>i filias | 182.1.1 |
| esse, Iouis nutrices. | |
| quae nymphae Dodonides uocantur (alii | 2.1 |
| Naides uocant) . . . . . quarum nomina Cisseis Nysa Erato Eriphia | |
| Bromi<e> Polyhymno; hae in monte Nysa munere alumni potitae | |
| sunt, qui Medeam rogauerat, et deposita senectute in iuuenes | |
| mutatae sunt, consecrataeque postea inter sidera Hyades | 5 |
| appellantur. | |
| alii tradunt uocitatas Arsin<o>e Ambrosie Bromie | 3.1 |
| Cisseis Coronis. | |
| EQVORVM SOLIS ET HORARVM NOMINA. | |
| Eo<u>s; per hunc caelum uerti solet. Aethiops quasi flammeus est, | 183.1.1 |
| concoquit fruges. hi funales sunt mares. | |
| feminae <iug>ariae, | 2.1 |
| Bronte quae nos tonitrua appellamus, Sterope quae fulgitrua. huic | |
| rei auctor est Eumelus Corinthius. | |
| item quos Homerus tradit, | 3.1 |
| Abraxas †lo Therbeeo†. item quos Ouidius, Pyrois Eous Aethon | |
| et Phlegon. | |
| Horarum uero nomina haec sunt, Iouis Saturni | 4.1 |
| filii et Themidis filiae Titan<i>d<is>: Auxo Eunomia Pherusa Car<po | |
| D>ice Euporie Irene Ort<ho>sie Thallo. | |
| alii auctores tradunt decem | 5.1 |
| his nominibus, Auge Anatole Musi<c>a Gymnas<t>i<c>a N<y>mph<e> | |
| Mesembria Sponde †Elete Acte et† He<spe>ris Dysis. |