| PENTHEVS ET AGAVE. | |
| Pentheus Echionis et Agaues filius Liberum negauit deum esse | 184.1.1 |
| nec mysteria eius accipere uoluit. ob hoc eum Agaue mater cum | |
| sororibus Ino et Autonoe per insaniam a Libero obiectam membra- | |
| tim laniauit. | |
| Agaue ut suae mentis compos facta est <et> uidit se | 2.1 |
| Liberi impulsu tantum scelus admisisse, profugit ab Thebis atque | |
| errabunda in Illyriae fines deuenit ad L<y>cot<h>ersen regem, quam | |
| L<y>cot<h>erses excepit. | |
| ATALANTA. | |
| Schoeneus Atalantam filiam uirginem formosissimam dicitur | 185.1.1 |
| habuisse, quae uirtute sua cursu uiros superabat. ea petiit a patre | |
| ut se uirginem seruaret. | |
| itaque cum a pluribus in coniugium | 2.1 |
| peteretur, pater eius simultatem constituit, qui eam ducere uellet | |
| prius in certamine cursu<s> cum ea contenderet, termino constituto, | |
| ut ille inermis fugeret, haec cum telo insequeretur; quem intra | |
| finem termini cons<ec>uta fuisset, interficeret, cuius caput in stadio | 5 |
| fi<g>eret. | |
| plerosque cum superasset et occidisset, nouissime ab | 3.1 |
| Hippomene Megarei et Meropes filio uicta est. hic enim a Venere | |
| mala tria insignis formae acceperat, edoctus quis usus in eis esset. | |
| qui in ipso certamine iactando puellae impetum alligauit. illa enim | 4.1 |
| dum colligit et ammiratur aurum, declinauit et iuueni uictoriam | |
| tradidit. | |
| cui Schoeneus ob industriam libens filiam suam | 5.1 |
| dedit uxorem. hanc cum in patriam duceret, oblitus beneficio | |
| Veneris se uicisse, grates ei non egit. | |
| irata Venere in monte Par- | 6.1 |
| nasso cum sacrificaret Ioui Victori, cupiditate incensus cum ea in | |
| fano concubuit, quos Iuppiter ob id factum in leonem et l<e>am | |
| conuertit, quibus di concubitum Veneris denegant. |