| MELANIPPE. | |
| Melanippen Desmontis filiam, siue Aeoli ut alii poetae dicunt, | 186.1.1 |
| formosissimam Neptunus compressit, ex qua procreauit filios duos. | |
| quod cum Desmontes rescisset, [et] Melanippen excaecauit et in | 2.1 |
| munimento conclusit, cui cibum atque potum exiguum praestari | |
| iussit, infantes autem feris proici. | |
| qui cum proiecti essent, uacca | 3.1 |
| lactans ueniebat ad infantes et ubera praestabat. quod cum armen- | |
| tarii uidissent, tollunt eos ut educarent. | |
| interim Metapontus | 4.1 |
| rex Icariae a coniuge Theano petebat ut sibi liberos procrearet | |
| <a>ut regno cederet. illa timens mittit ad pastores ut infantem ali- | |
| quem explicarent quem regi subderet. qui miserunt duos inuentos, | |
| ea regi Metaponto pro suis supposuit. | 5 |
| postea autem Theano ex | 5.1 |
| Metaponto peperit duos. cum autem Metapontus priores ualde | |
| amaret quod formosissimi essent, Theano quaerebat ut eos | |
| tolleret et filiis suis regnum seruaret. | |
| dies aduenerat ut Meta- | 6.1 |
| pontus exiret ad Dianam Metapontinam ad sacrum faciendum. | |
| Theano occasione nacta indicat filiis suis eos suppositicios priores | |
| esse: Itaque cum in uenatione exirent, eos cultris interficite. | |
| illi | 7.1 |
| autem matris monitu cum in montem exissent, proelium inter | |
| se commiserunt. Neptuno autem adiuuante Neptuni filii uicerunt et | |
| eos interfecerunt; quorum corpora cum in regia allata essent, | |
| Theano cultro uenatorio se interfecit. | 5 |
| ultores autem B<oeo>tus et | 8.1 |
| Aeolus ad pastores ubi educati erant confugerunt; ibi Neptunus eis | |
| indicat ex se esse natos et matrem in custodia teneri. | |
| qui ad | 9.1 |
| Desmontem peruenerunt eumque interfecerunt et matrem custodia | |
| liberarunt, cui Neptunus lumen restituit. eam filii perduxerunt | |
| in Icariam ad Metapontum regem et indicant ei perfidiam Theanus. | |
| post quae Metapontus duxit coniugio Melanippen, eosque | 10.1 |
| filios adoptauit, qui in Propontide ex suo nomine condiderunt | |
| B<oeo>tus B<oeo>tiam, Aeolus Aeoliam. |