| ALOPE. | |
| Alope Cercyonis filia formosissima cum esset, Neptunus eam | 187.1.1 |
| compressit. qua ex compressione peperit infantem quem inscio | |
| patre nutrici dedit exponendum. qui cum expositus esset, equa | |
| uenit et ei lac praestabat. | |
| quidam pastor equam persecutus uidit | 2.1 |
| infantem atque eum sustulit, qui ueste regia indutum cum in casam | |
| tulisset, alter compastor rogauit ut sibi eum infantem donaret. | |
| ille ei donauit sine ueste; cum autem inter eos iurgium esset, | 3.1 |
| quod qui puerum acceperat insignia ingenuitatis reposceret, ille | |
| autem non daret, contendentes ad regem Cercyonem uenerunt et | |
| contendere coeperunt. | |
| ille autem qui infantem donatum accepe- | 4.1 |
| rat, repetere insignia coepit, quae cum allata essent, et agnosceret | |
| Cercyon ea esse ex ueste sciss<a> filiae suae, Alopes nutrix timens | |
| regi i<n>dicium fecit infantem eum Alopes esse, qui filiam iussit ad | |
| necem includi, infantem autem proici. | 5 |
| quem iterum equa nutrie- | 5.1 |
| bat; pastores iterum inuentum sustulerunt, sentientes eum deo- | |
| rum numine educari, atque nutrierunt, nomenque ei imposuerunt | |
| Hippothoum. | |
| Theseus cum ea iter faceret a Troezene Cer- | 6.1 |
| cyonem interfecit; Hippothous autem ad Theseum uenit regnaque | |
| auita rogauit, cui Theseus libens dedit, cum sciret eum Neptuni | |
| filium esse, unde ipse genus ducebat. | |
| Alopes autem corpus Nep- | 7.1 |
| tunus in fontem commutauit, qui ex nomine Alopes est cogno- | |
| minatus. |