| THEOPHANE. | |
| Theophane B<i>saltis filia formosissima uirgo. hanc cum | 188.1.1 |
| plures proci peterent a patre, Neptunus sublatam transtulit in | |
| insulam Crumissam. | |
| quod cum proci eam scissent ibi morari, | 2.1 |
| naue comparata Crumissam contendere coeperunt. Neptunus ut | |
| eos deciperet, Theophane<n> in ouem commutauit formosissimam, | |
| ipse autem in arietem, ciues autem Crumissenses in pecora. | |
| quo cum proci uenissent neque ullum hominem inuenirent, pecora | 3.1 |
| mactare coeperunt atque ea uictu consumere. | |
| hoc Neptunus ut | 4.1 |
| uidit, in pecora commutatos consumi, procos in lupos conuertit; | |
| ipse autem ut erat aries cum Theophane concubuit, ex quo natus est | |
| aries chrysomallus qui Colchos Phrixum uexit, cuius pellem | |
| Aeeta in luco Martis habuit positam, quam Iason sustulit. | 5 |
| PROCRIS. | |
| Procris Pandionis filia. hanc Cephalus Deionis filius habuit in | 189.1.1 |
| coniugio; qui cum mutuo amore tenerentur, alter alteri fidem | |
| dederunt ne quis cum alio concumberet. | |
| Cephalus autem cum | 2.1 |
| studio uenandi teneretur et matutino tempore in montem exisset, | |
| Aurora Tithoni coniunx eum adamauit, petitque ab eo concubitum, | |
| cui Cephalus negauit, quod Procri fidem dederat. | |
| tunc Aurora | 3.1 |
| ait, Nolo ut fallas fidem nisi illa prior fefellerit. itaque commutat | |
| eum in hospitis figuram, atque dat munera speciosa quae Procri | |
| deferret. quod cum Cephalus uenisset immutata specie, munera | |
| Procri dedit et cum ea concubuit. tunc ei Aurora speciem hospitis | 5 |
| abstulit. | |
| quae cum Cephalum uidisset, sensit se ab Aurora decep- | 4.1 |
| tam et inde profugit in Cretam insulam, ubi Diana uenabatur. | |
| quam cum Diana conspexisset, ait ei, Mecum uirgines uenan- | |
| tur, tu uirgo non es; recede de <coe>tu. | |
| cui Procris indicat casus | 5.1 |
| suos et se ab Aurora deceptam. Diana misericordia tacta dat ei | |
| iaculum quod nemo euitare posset et canem Laelapem quem nulla | |
| fera effugere posset, et iubet eam ire et cum Cephalo con<ten>dere. | |
| ea capillis demptis iuuenili habitu Dianae uoluntate ad | 6.1 |
| Cephalum uenit eumque prouocauit, quem in uenatione superauit. | |
| Cephalus ut uidit tantam potentiam canis atque iaculi esse, petit | |
| ab hospite, non aestimans coniugem suam esse, ut sibi iaculum et | |
| canem uenderet. | 5 |
| illa negare coepit. regni quoque partem pollice- | 7.1 |
| tur; illa negat. Sed si utique, ait, perstas id possidere, da | |
| mihi id quod pueri solent dare. ille amore iaculi et canis incensus | |
| promisit se daturum. | |
| qui cum in thalamos uenissent, Procris | 8.1 |
| tunicam leuauit et ostendit se feminam esse et coniugem eius; cum | |
| qua Cephalus muneribus acceptis redit in gratiam. | |
| nihilo minus | 9.1 |
| illa timens Auroram matutino tempore secuta eum ut obseruaret, | |
| atque inter uirgulta delituit; quae uirgulta cum Cephalus moueri | |
| uidit, iaculum ineuitabile misit et Procrin coniugem suam | |
| interfecit. | 5 |
| ex qua Cephalus habuit filium Arc<es>ium, ex quo | 10.1 |
| nascitur Laertes Vlixis pater. |