| THEONOE. | |
| Thestor mantis habuit Calchantem filium et Leucippen filiam et | 190.1.1 |
| Theonoen, qu<a>m ludentem a mari piratae rapuerunt et detulerunt | |
| in Cariam; quam rex Icarus sibi in concubinatum emit. | |
| Thestor | 2.1 |
| autem filia amissa inquisitum profectus est, qui naufragio in terram | |
| Cariam uenit, et in uincula est coniectus ibi ubi et Theonoe | |
| morabatur. | |
| Leucippe autem patre et sorore amissis, Delphos | 3.1 |
| petit an eorum foret inuestigatio. tum Apollo respondit, Pro meo | |
| sacerdote per terras uade, et eos reperies. | |
| Leucippe sorte audita | 4.1 |
| capillos totondit, atque pro iuuene sacerdote circum terras exit | |
| inuestigatum. quae cum in Cariam deuenisset et Theonoe eam | |
| uidisset, aestimans sacerdotem esse, in amorem eius incidit, iubet- | |
| que ad se perduci ut cum eo concumberet. | 5 |
| illa autem quia femina | 5.1 |
| erat, negat id posse fieri; Theonoe irata iubet sacerdotem includi | |
| in cubiculum atque aliquem ex ergastulo uenire qui sacerdotem | |
| interficeret. | |
| quem ad interficiendum mittitur senex Thestor | 6.1 |
| imprudens ad filiam suam; qu<e>m Theonoe non agnouit, datque ei | |
| gladium et iubet eum sacerdotem interficere. qui cum intrasset et | |
| gladium teneret, Thestorem se uocitari dixit; duabus filiis Leucippe | |
| et Theonoe amissis ad hoc exitium uenisse ut sibi scelus imperare- | 5 |
| tur. | |
| quod ille in se cum conuertisset et uellet ipsum se | 7.1 |
| interficere, Leucippe audito patris nomine gladium ei extorsit; | |
| quae ad reginam interficiendam ut ueniret, patrem Thestorem in | |
| adiutorio uocauit; Theonoe patris nomine audito indicat se filiam | |
| esse eius. Icarus autem rex agnitione facta cum muneribus eum in | 5 |
| patriam remisit. |