| REX MIDAS. | |
| Midas rex M<y>gdonius filius Matris deae a T<i>molo . . . . sumptus | 191.1.1 |
| eo tempore quo Apollo cum Mars<y>a uel Pane fistula certauit. | |
| quod cum T<i>molus uictoriam Apollini daret, Midas dixit Mars<y>ae | |
| potius dandam. | |
| tunc Apollo indignatus Midae dixit, Quale cor | 2.1 |
| in iudicando habuisti, tales et auriculas habebis. quibus auditis | |
| effecit ut asininas haberet aures. | |
| eo tempore Liber pater cum | 3.1 |
| ex<erci>tum in Indiam duceret Silenus aberrauit, quem Midas | |
| [exercitum] hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum | |
| in comitatum Liberi deduceret. | |
| at Midae Liber pater ob benefi- | 4.1 |
| cium deoptandi dedit potestatem, ut quicquid uellet peteret a se. | |
| quo<d> Midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret. quod cum | |
| impetrasset et in regiam uenisset, quicquid tetigerat aurum fiebat. | |
| cum iam fame cruciaretur, petit a Libero ut sibi speciosum | 5.1 |
| donum eriperet; quem Liber iussit in flumine Pactolo se abluere, | |
| cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo; quod | |
| flumen nunc Chrysorrhoas appellatur in Lydia. | |
| HYAS. | |
| Atlas ex Pleione siue Oceanitide duodecim filias habuit et | 192.1.1 |
| filium Hyantem, quem ab apro uel leone occisum dum lugent soro- | |
| res, ab eo luctu consumptae sunt. | |
| ex his quinque primae inter | 2.1 |
| sidera relatae locum habent inter cornua Tauri, Phaesyla Ambrosia | |
| Coronis Eudora Polyxo, quae a fratris nomine appellantur Hyades; | |
| easdem Latine Suculas uocant. | |
| quidam aiunt in modum Υ litterae | 3.1 |
| positas inde Hyades dici; nonnulli quod cum oriantur pluuias | |
| efficiunt, est autem Graece ὕειν pluere; sunt qui existiment ideo | |
| has in sideribus esse quod fuerint nutrices Liberi patris, quas Lycur- | |
| gus ex insula Naxo ediderat. | 5 |
| ceterae sorores postea luctu con- | 4.1 |
| sumptae sidera facta sunt, et quia plures essent Pleiades dictae. | |
| nonnulli existimant ita nominatas quia inter se coniunctae, quod est | |
| πλησίον, <a>deo enim confertae sunt ut uix numerentur, nec unquam | |
| ullius oculis certum est sex an septem existimentur. | 5 |
| earum | 5.1 |
| nomina haec sunt, Electra Alcyone Celaeno Merope Sterope Tay- | |
| geta et Maia, ex quibus Electren negant apparere propter | |
| Dardanum amissum Troiamque sibi ereptam; alii existimant | |
| Merope<n> conspicere erubescere quia mortalem uirum acceperit, | 5 |
| cum ceterae deos haberent; | |
| ob eamque rem de choro sororum | 6.1 |
| expulsa maerens crinem solutum gerit, quae cometes appellatur | |
| siue longodes, quia in longitudinem producitur, siue xi<phias> | |
| quia gladii mucronis effigiem producit; ea autem stella luctum | |
| portendit. | 5 |