| ORION. | |
| Iouis Neptunus Mercurius in Thraciam ad <H>y<ri>eum regem in | 195.1.1 |
| hospitium uenerunt; qui ab eo cum liberaliter essent excepti, | |
| optionem ei dederunt si quid peteret. ille liberos optauit. | |
| Mer- | 2.1 |
| curius de tauro quem <Hyrieus ipsis> immolarat corium protulit; | |
| illi in eum urinam fecerunt et in terram obruerunt, unde natus est | |
| Orion. | |
| qui cum Dianam uellet uiolare, ab ea est interfectus. | 3.1 |
| postea ab Ioue in stellarum numerum est relatus, quam stellam | |
| Orionem uocant. | |
| PAN. | |
| Dii in Aegypto cum Typhonis immanitatem metuerent, Pan | 196.1.1 |
| iussit eos ut in feras bestias se conuerterent quo facilius eum deci- | |
| perent; quem Iouis postea fulmine interfecit. | |
| Pan deorum uo- | 2.1 |
| luntate, quod eius monitu uim Typhonis euitarant, in astrorum | |
| numerum relatus, et quod se in capram eo tempore conuerterat, | |
| inde Aegocerus est dictus, quem nos Capricornum dicimus. | |
| VENVS. | |
| In Euphraten flumen de caelo ouum mira magnitudine cecidisse | 197.1.1 |
| dicitur, qu<od> pisces ad ripam euoluerunt, super quod columbae | |
| consederunt et excalfactum exclusisse Venerem, quae postea | |
| dea Syria est appellata; e<a> iustitia et probitate cum ceteros exsu- | |
| perasset, [et] ab Ioue optione data pisces in astrorum numerum | 5 |
| relati sunt, et ob id Syri pisces et columbas ex deorum numero | |
| habent<es> non edunt. |