NISVS.
  Nisus Martis filius, siue ut alii dicunt Deionis filius, rex 198.1.1
Megarensium, in capite crinem purpureum habuisse dicitur; cui
respo<n>sum fuit tam diu eum regnaturum quam diu eum crinem
custodisset.
quem Minos Iouis filius oppugnatum cum uenisset, 2.1
a Scylla Nisi filia Veneris impulsu est amatus, quem ut uictorem
faceret patri dormienti fatalem crinem praecidit. itaque Nisus
uictus a Minoe est.
cum autem Minos Cretam rediret, eum ex 3.1
fida data rogauit ut secum aueheret; ille negauit Creten sanctissi-
mam tantum scelus recepturam. illa se in mare praecipitauit, ne
persequeretur.
Nisus autem dum filiam persequitur in auem 4.1
hali<a>eton, id est aquilam marinam conuersus est, Scylla filia
in piscem cirim quem uocant, hodieque si quando ea auis eum
piscem natantem conspexit, mittit se in aquam raptumque unguibus
dilaniat. 5
SCYLLA ALTERA.
  Scylla Crat<aeid>is fluminis filia uirgo formosissima dicitur fuisse. 199.1.1
hanc Glaucus amauit, Glaucum autem Circe Solis filia.
Scylla 2.1
autem cum assueta esset in mari lauari, Circe Solis filia propter
zelum medicamentis aquam inquinauit, quo Scylla cum descen-
disset, ab inguinibus eius canes sunt nati atque ferox facta; quae
iniurias suas exsecuta est, nam Vlixem praenauigantem sociis 5
spoliauit.