| HARPAL<Y>CE. | |
| Clymenus Schoenei filius rex Arcadiae amore captus cum | 206.1.1 |
| Harpal<y>ce filia sua concubuit. ea cum peperisset, in epulis fili<u>m | |
| apposuit patri; Clymenus pater re cognita Harpal<y>cen inter- | |
| fecit. | |
| * * * | 207-218.1.1 |
| ARCHELAVS. | |
| Archelaus T<e>meni filius exsul a fratribus eiectus in Macedoniam | 219.1.1 |
| ad regem Cisseum uenit, qui cum a finitimis oppugnaretur Archelao | |
| regnum et filiam in coniugium dare pollicetur si se ab hoste tutatus | |
| esset Archelaus, quia ab Hercule esset oriundus, nam T<e>me- | |
| nus Herculis filius fuit. | 5 |
| qui hostes uno proelio fugauit et ab rege | 2.1 |
| pollicita petit. ille ab amicis dissuasus fidem fraudauit eumque per | |
| dolum interficere uoluit. | |
| itaque foueam iussit fieri et multos | 3.1 |
| carbones eo ingeri et incendi et super uirgulta tenuia poni, quo cum | |
| Archelaus uenisset ut decideret. | |
| hoc regis seruus Archelao | 4.1 |
| patefecit; qui re cognita dicit se cum rege colloqui uelle secreto; | |
| arbitris semotis Archelaus regem arreptum in foueam coniecit atque | |
| ita eum perdidit. | |
| inde profugit ex responso Apollinis in Mace- | 5.1 |
| doniam capra duce, oppidumque ex nomine caprae Aegeas consti- | |
| tuit. ab hoc Alexander Magnus oriundus esse dicitur. |