| CVRA. | |
| Cura cum quendam fluuium transiret, uidit cretosum lutum, | 220.1.1 |
| sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem. dum deliberat | |
| secum quidnam fecisset, interuenit Iouis; rogat eum Cura ut ei | |
| daret spiritum, quod facile ab Ioue impetrauit. | |
| <c>ui cum uellet | 2.1 |
| Cura nomen suum imponere, Iouis prohibuit suumque nomen | |
| ei dandum esse dixit. dum de nomine Cura et Iouis disceptarent, | |
| surrexit et Tellus suumque nomen ei imponi debere dicebat, quan- | |
| doquidem corpus suum praebuisset. | 5 |
| sumpserunt Saturnum | 3.1 |
| iudicem; quibus Saturnus †secus† uidetur iudicasse: Tu Iouis | |
| quoniam spiritum dedisti . . . . . . . . . . corpus recipito. Cura | |
| quoniam prima eum finxit, quamdiu uixerit Cura eum possideat; sed | |
| quoniam de nomine eius controuersia est, homo uocetur quoniam ex | 5 |
| humo uidetur esse factus. | |
| SEPTEM SAPIENTES. | |
| Pittacus Mitylen<a>eus, Periander Corinthius, Thales Milesius, | 221.1.1 |
| Solon Atheniensis, Chilon Lacedaemonius, Cleobulus Lindius, Bias | |
| Prieneus. sententiae eorum sunt: | |
| Optimus est, Cleobulus ait, modus, incola Lindi; | 2.1 |
| ex Ephyre Periandre doces, Cuncta et meditanda; | |
| Tempus nosce, inquit Mitylenis Pittacus ortus; | |
| Plures esse malos Bias autumat ille Prieneus; | |
| Milesiusque Thales Sponsori damna minatur; | 5 |
| Nosce, inquit, tete, Chilon Lacedaemone cretus; | |
| Cepcropiusque Solon Ne quid nimis indupera<u>it. |