| SATVRA II | |
| Vltra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem | 2.1 |
| Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent | |
| qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt. | |
| indocti primum, quamquam plena omnia gypso | |
| Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum, | 5 |
| si quis Aristotelen similem uel Pittacon emit | |
| et iubet archetypos pluteum seruare Cleanthas. | |
| frontis nulla fides; quis enim non uicus abundat | |
| tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis | |
| inter Socraticos notissima fossa cinaedos? | 10 |
| hispida membra quidem et durae per bracchia saetae | |
| promittunt atrocem animum, sed podice leui | |
| caeduntur tumidae medico ridente mariscae. | |
| rarus sermo illis et magna libido tacendi | |
| atque supercilio breuior coma. uerius ergo | 15 |
| et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis | |
| inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur. | |
| horum simplicitas miserabilis, his furor ipse | |
| dat ueniam; sed peiiores, qui talia uerbis | |
| Herculis inuadunt et de uirtute locuti | 20 |
| clunem agitant. 'ego te ceuentem, Sexte, uerebor?' | |
| infamis Varillus ait, 'quo deterior te?' | |
| loripedem rectus derideat, Aethiopem albus. | |
| quis tulerit Gracchos de seditione querentes? | |
| quis caelum terris non misceat et mare caelo | 25 |
| si fur displiceat Verri, homicida Miloni, | |
| Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum, | |
| in tabulam Sullae si dicant discipuli tres? | |
| qualis erat nuper tragico pollutus adulter | |
| concubitu, qui tunc leges reuocabat amaras | 30 |
| omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, | |
| cum tot abortiuis fecundam Iulia uuluam | |
| solueret et patruo similes effunderet offas. | |
| nonne igitur iure ac merito uitia ultima fictos | |
| contemnunt Scauros et castigata remordent? | 35 |
| non tulit ex illis toruum Laronia quendam | |
| clamantem totiens 'ubi nunc, lex Iulia, dormis?' | |
| atque ita subridens: 'felicia tempora, quae te | |
| moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem: | |
| tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde | 40 |
| haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo | |
| quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae. | |
| quod si uexantur leges ac iura, citari | |
| ante omnis debet Scantinia. respice primum | |
| et scrutare uiros, faciunt nam plura; sed illos | 45 |
| defendit numerus iunctaeque umbone phalanges. | |
| magna inter molles concordia. non erit ullum | |
| exemplum in nostro tam detestabile sexu. | |
| Tedia non lambit Cluuiam nec Flora Catullam: | |
| Hispo subit iuuenes et morbo pallet utroque. | 50 |
| numquid nos agimus causas, ciuilia iura | |
| nouimus aut ullo strepitu fora uestra mouemus? | |
| luctantur paucae, comedunt coloephia paucae. | |
| uos lanam trahitis calathisque peracta refertis | |
| uellera, uos tenui praegnantem stamine fusum | 55 |
| Penelope melius, leuius torquetis Arachne, | |
| horrida quale facit residens in codice paelex. | |
| notum est cur solo tabulas inpleuerit Hister | |
| liberto, dederit uiuus cur multa puellae. | |
| diues erit magno quae dormit tertia lecto. | 60 |
| tu nube atque tace: donant arcana cylindros. | |
| de nobis post haec tristis sententia fertur? | |
| dat ueniam coruis, uexat censura columbas.' | |
| fugerunt trepidi uera ac manifesta canentem | |
| Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid | 65 |
| non facient alii, cum tu multicia sumas, | |
| Cretice, et hanc uestem populo mirante perores | |
| in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla; | |
| damnetur, si uis, etiam Carfinia: talem | |
| non sumet damnata togam. 'sed Iulius ardet, | 70 |
| aestuo.' nudus agas: minus est insania turpis. | |
| en habitum quo te leges ac iura ferentem | |
| uulneribus crudis populus modo uictor et illud | |
| montanum positis audiret uulgus aratris. | |
| quid non proclames, in corpore iudicis ista | 75 |
| si uideas? quaero an deceant multicia testem. | |
| acer et indomitus libertatisque magister, | |
| Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem | |
| et dabit in plures, sicut grex totus in agris | |
| unius scabie cadit et porrigine porci | 80 |
| uuaque conspecta liuorem ducit ab uua. | |
| foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu; | |
| nemo repente fuit turpissimus. accipient te | |
| paulatim qui longa domi redimicula sumunt | |
| frontibus et toto posuere monilia collo | 85 |
| atque bonam tenerae placant abdomine porcae | |
| et magno cratere deam. sed more sinistro | |
| exagitata procul non intrat femina limen: | |
| solis ara deae maribus patet. 'ite, profanae,' | |
| clamatur, 'nullo gemit hic tibicina cornu.' | 90 |
| talia secreta coluerunt orgia taeda | |
| Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton. | |
| ille supercilium madida fuligine tinctum | |
| obliqua producit acu pingitque trementis | |
| attollens oculos; uitreo bibit ille priapo | 95 |
| reticulumque comis auratum ingentibus implet | |
| caerulea indutus scutulata aut galbina rasa | |
| et per Iunonem domini iurante ministro; | |
| ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis, | |
| Actoris Aurunci spolium, quo se ille uidebat | 100 |
| armatum, cum iam tolli uexilla iuberet. | |
| res memoranda nouis annalibus atque recenti | |
| historia, speculum ciuilis sarcina belli. | |
| nimirum summi ducis est occidere Galbam | |
| et curare cutem, summi constantia ciuis | 105 |
| Bebriaci campis solium adfectare Palati | |
| et pressum in faciem digitis extendere panem, | |
| quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe | |
| maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina. | |
| hic nullus uerbis pudor aut reuerentia mensae, | 110 |
| hic turpis Cybeles et fracta uoce loquendi | |
| libertas et crine senex fanaticus albo | |
| sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni | |
| gutturis exemplum conducendusque magister. | |
| quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam | 115 |
| more superuacuam cultris abrumpere carnem? | |
| quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem | |
| cornicini, siue hic recto cantauerat aere; | |
| signatae tabulae, dictum 'feliciter,' ingens | |
| cena sedet, gremio iacuit noua nupta mariti. | 120 |
| o proceres, censore opus est an haruspice nobis? | |
| scilicet horreres maioraque monstra putares, | |
| si mulier uitulum uel si bos ederet agnum? | |
| segmenta et longos habitus et flammea sumit | |
| arcano qui sacra ferens nutantia loro | 125 |
| sudauit clipeis ancilibus. o pater urbis, | |
| unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde | |
| haec tetigit, Gradiue, tuos urtica nepotes? | |
| traditur ecce uiro clarus genere atque opibus uir, | |
| nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas | 130 |
| nec quereris patri. uade ergo et cede seueri | |
| iugeribus campi, quem neglegis. 'officium cras | |
| primo sole mihi peragendum in ualle Quirini.' | |
| quae causa officii? 'quid quaeris? nubit amicus | |
| nec multos adhibet.' liceat modo uiuere, fient, | 135 |
| fient ista palam, cupient et in acta referri. | |
| interea tormentum ingens nubentibus haeret | |
| quod nequeant parere et partu retinere maritos. | |
| sed melius, quod nil animis in corpora iuris | |
| natura indulget: steriles moriuntur, et illis | 140 |
| turgida non prodest condita pyxide Lyde, | |
| nec prodest agili palmas praebere luperco. | |
| uicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, | |
| lustrauitque fuga mediam gladiator harenam | |
| et Capitolinis generosior et Marcellis | 145 |
| et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et | |
| omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum | |
| admoueas cuius tunc munere retia misit. | |
| esse aliquos manes et subterranea regna, | |
| Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, | 150 |
| atque una transire uadum tot milia cumba | |
| nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lauantur. | |
| sed tu uera puta: Curius quid sentit et ambo | |
| Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli, | |
| quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuuentus, | 155 |
| tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos | |
| umbra uenit? cuperent lustrari, si qua darentur | |
| sulpura cum taedis et si foret umida laurus. | |
| illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra | |
| litora Iuuernae promouimus et modo captas | 160 |
| Orcadas ac minima contentos nocte Britannos, | |
| sed quae nunc populi fiunt uictoris in urbe | |
| non faciunt illi quos uicimus. et tamen unus | |
| Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis | |
| mollior ardenti sese indulsisse tribuno. | 165 |
| aspice quid faciant commercia: uenerat obses, | |
| hic fiunt homines. nam si mora longior urbem | |
| †indulsit† pueris, non umquam derit amator. | |
| mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum: | |
| sic praetextatos referunt Artaxata mores. | 170 |