| SATVRA XVI | |
| Quis numerare queat felicis praemia, Galli, | 16.1 |
| militiae? nam si subeuntur prospera castra | |
| * * * | 2a |
| me pauidum excipiat tironem porta secundo | 3 |
| sidere. plus etenim fati ualet hora benigni | |
| quam si nos Veneris commendet epistula Marti | 5 |
| et Samia genetrix quae delectatur harena. | |
| commoda tractemus primum communia, quorum | |
| haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus | |
| audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec | |
| audeat excussos praetori ostendere dentes | 10 |
| et nigram in facie tumidis liuoribus offam | |
| atque oculum medico nil promittente relictum. | |
| Bardaicus iudex datur haec punire uolenti | |
| calceus et grandes magna ad subsellia surae | |
| legibus antiquis castrorum et more Camilli | 15 |
| seruato, miles ne uallum litiget extra | |
| et procul a signis. 'iustissima centurionum | |
| cognitio est †igitur† de milite, nec mihi derit | |
| ultio, si iustae defertur causa querellae.' | |
| tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli | 20 |
| consensu magno efficiunt curabilis ut sit | |
| uindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo | |
| declamatoris mulino corde Vagelli, | |
| cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot | |
| milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe | 25 |
| praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra | |
| ut ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se | |
| excusaturos non sollicitemus amicos. | |
| 'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille | |
| nescio quis, pugnos qui uidit, dicere 'uidi,' | 30 |
| et credam dignum barba dignumque capillis | |
| maiorum. citius falsum producere testem | |
| contra paganum possis quam uera loquentem | |
| contra fortunam armati contraque pudorem. | |
| praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus | 35 |
| sacramentorum. conuallem ruris auiti | |
| improbus aut campum mihi si uicinus ademit | |
| et sacrum effodit medio de limite saxum, | |
| quod mea cum patulo coluit puls annua libo, | |
| debitor aut sumptos pergit non reddere nummos | 40 |
| uana superuacui dicens chirographa ligni, | |
| expectandus erit qui lites incohet annus | |
| totius populi. sed tum quoque mille ferenda | |
| taedia, mille morae; totiens subsellia tantum | |
| sternuntur, iam facundo ponente lacernas | 45 |
| Caedicio et Fusco iam micturiente parati | |
| digredimur, lentaque fori pugnamus harena. | |
| ast illis quos arma tegunt et balteus ambit | |
| quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, | |
| nec res atteritur longo sufflamine litis. | 50 |
| solis praeterea testandi militibus ius | |
| uiuo patre datur. nam quae sunt parta labore | |
| militiae placuit non esse in corpore census, | |
| omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum | |
| signorum comitem castrorumque aera merentem | 55 |
| quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus | |
| prouehit et pulchro reddit sua dona labori. | |
| ipsius certe ducis hoc referre uidetur | |
| ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, | |
| ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes | 60 |