| SATVRA IV | |
| Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus | 4.1 |
| ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum | |
| a uitiis, aegrae solaque libidine fortes | |
| deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter. | |
| quid refert igitur, quantis iumenta fatiget | 5 |
| porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra, | |
| iugera quot uicina foro, quas emerit aedes | |
| [nemo malus felix, minime corruptor et idem] | |
| incestus, cum quo nuper uittata iacebat | |
| sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos? | 10 |
| sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter | |
| si fecisset idem caderet sub iudice morum; | |
| nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat | |
| Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni | |
| crimine persona est? mullum sex milibus emit, | 15 |
| aequantem sane paribus sestertia libris, | |
| ut perhibent qui de magnis maiora locuntur. | |
| consilium laudo artificis, si munere tanto | |
| praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi; | |
| est ratio ulterior, magnae si misit amicae, | 20 |
| quae uehitur cluso latis specularibus antro. | |
| nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus | |
| quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu | |
| succinctus patria quondam, Crispine, papyro? | |
| hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris | 25 |
| piscator quam piscis emi; prouincia tanti | |
| uendit agros, sed maiores Apulia uendit. | |
| qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus | |
| induperatorem, cum tot sestertia, partem | |
| exiguam et modicae sumptam de margine cenae, | 30 |
| purpureus magni ructarit scurra Palati, | |
| iam princeps equitum, magna qui uoce solebat | |
| uendere municipes fracta de merce siluros? | |
| incipe, Calliope. licet et considere: non est | |
| cantandum, res uera agitur. narrate, puellae | 35 |
| Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas. | |
| cum iam semianimum laceraret Flauius orbem | |
| ultimus et caluo seruiret Roma Neroni, | |
| incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi | |
| ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon, | 40 |
| impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis | |
| quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem | |
| solibus effundit torrentis ad ostia Ponti | |
| desidia tardos et longo frigore pingues. | |
| destinat hoc monstrum cumbae linique magister | 45 |
| pontifici summo. quis enim proponere talem | |
| aut emere auderet, cum plena et litora multo | |
| delatore forent? dispersi protinus algae | |
| inquisitores agerent cum remige nudo, | |
| non dubitaturi fugitiuum dicere piscem | 50 |
| depastumque diu uiuaria Caesaris, inde | |
| elapsum ueterem ad dominum debere reuerti. | |
| si quid Palfurio, si credimus Armillato, | |
| quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto | |
| res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo, | 55 |
| ne pereat. iam letifero cedente pruinis | |
| autumno, iam quartanam sperantibus aegris, | |
| stridebat deformis hiems praedamque recentem | |
| seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster. | |
| utque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat | 60 |
| ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, | |
| obstitit intranti miratrix turba parumper. | |
| ut cessit, facili patuerunt cardine ualuae; | |
| exclusi spectant admissa obsonia patres. | |
| itur ad Atriden. tum Picens 'accipe' dixit | 65 |
| 'priuatis maiora focis. genialis agatur | |
| iste dies. propera stomachum laxare sagina | |
| et tua seruatum consume in saecula rhombum. | |
| ipse capi uoluit.' quid apertius? et tamen illi | |
| surgebant cristae. nihil est quod credere de se | 70 |
| non possit cum laudatur dis aequa potestas. | |
| sed derat pisci patinae mensura. uocantur | |
| ergo in consilium proceres, quos oderat ille, | |
| in quorum facie miserae magnaeque sedebat | |
| pallor amicitiae. primus clamante Liburno | 75 |
| 'currite, iam sedit' rapta properabat abolla | |
| Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi. | |
| anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque | |
| interpres legum sanctissimus omnia, quamquam | |
| temporibus diris, tractanda putabat inermi | 80 |
| iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus, | |
| cuius erant mores qualis facundia, mite | |
| ingenium. maria ac terras populosque regenti | |
| quis comes utilior, si clade et peste sub illa | |
| saeuitiam damnare et honestum adferre liceret | 85 |
| consilium? sed quid uiolentius aure tyranni, | |
| cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso | |
| uere locuturi fatum pendebat amici? | |
| ille igitur numquam derexit bracchia contra | |
| torrentem, nec ciuis erat qui libera posset | 90 |
| uerba animi proferre et uitam inpendere uero. | |
| sic multas hiemes atque octogensima uidit | |
| solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. | |
| proximus eiusdem properabat Acilius aeui | |
| cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret | 95 |
| et domini gladiis tam festinata; sed olim | |
| prodigio par est in nobilitate senectus, | |
| unde fit ut malim fraterculus esse gigantis. | |
| profuit ergo nihil misero quod comminus ursos | |
| figebat Numidas Albana nudus harena | 100 |
| uenator. quis enim iam non intellegat artes | |
| patricias? quis priscum illud miratur acumen, | |
| Brute, tuum? facile est barbato inponere regi. | |
| nec melior uultu quamuis ignobilis ibat | |
| Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, | 105 |
| et tamen inprobior saturam scribente cinaedo. | |
| Montani quoque uenter adest abdomine tardus, | |
| et matutino sudans Crispinus amomo | |
| quantum uix redolent duo funera, saeuior illo | |
| Pompeius tenui iugulos aperire susurro, | 110 |
| et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis | |
| Fuscus marmorea meditatus proelia uilla, | |
| et cum mortifero prudens Veiiento Catullo, | |
| qui numquam uisae flagrabat amore puellae, | |
| grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum, | 115 |
| caecus adulator dirusque †a ponte† satelles, | |
| dignus Aricinos qui mendicaret ad axes | |
| blandaque deuexae iactaret basia raedae. | |
| nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit | |
| in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat | 120 |
| belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus | |
| et pegma et pueros inde ad uelaria raptos. | |
| non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro | |
| percussus, Bellona, tuo diuinat et 'ingens | |
| omen habes' inquit 'magni clarique triumphi. | 125 |
| regem aliquem capies, aut de temone Britanno | |
| excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis | |
| erectas in terga sudes?' hoc defuit unum | |
| Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos. | |
| 'quidnam igitur censes? conciditur?' 'absit ab illo | 130 |
| dedecus hoc' Montanus ait, 'testa alta paretur | |
| quae tenui muro spatiosum colligat orbem. | |
| debetur magnus patinae subitusque Prometheus. | |
| argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc | |
| tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.' | 135 |
| uicit digna uiro sententia. nouerat ille | |
| luxuriam inperii ueterem noctesque Neronis | |
| iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno | |
| arderet. nulli maior fuit usus edendi | |
| tempestate mea: Circeis nata forent an | 140 |
| Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo | |
| ostrea callebat primo deprendere morsu, | |
| et semel aspecti litus dicebat echini. | |
| surgitur et misso proceres exire iubentur | |
| consilio, quos Albanam dux magnus in arcem | 145 |
| traxerat attonitos et festinare coactos, | |
| tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris | |
| dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis | |
| anxia praecipiti uenisset epistula pinna. | |
| atque utinam his potius nugis tota illa dedisset | 150 |
| tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi | |
| inlustresque animas inpune et uindice nullo. | |
| sed periit postquam cerdonibus esse timendus | |
| coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti. |