| SATVRA V | |
| Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, | 5.1 |
| ut bona summa putes aliena uiuere quadra, | |
| si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas | |
| Caesaris ad mensas nec uilis Gabba tulisset, | |
| quamuis iurato metuam tibi credere testi. | 5 |
| uentre nihil noui frugalius; hoc tamen ipsum | |
| defecisse puta, quod inani sufficit aluo: | |
| nulla crepido uacat? nusquam pons et tegetis pars | |
| dimidia breuior? tantine iniuria cenae, | |
| tam ieiuna fames, cum possit honestius illic | 10 |
| et tremere et sordes farris mordere canini? | |
| primo fige loco, quod tu discumbere iussus | |
| mercedem solidam ueterum capis officiorum. | |
| fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex, | |
| et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post | 15 |
| si libuit menses neglectum adhibere clientem, | |
| tertia ne uacuo cessaret culcita lecto, | |
| 'una simus' ait. uotorum summa. quid ultra | |
| quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum | |
| debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne | 20 |
| tota salutatrix iam turba peregerit orbem, | |
| sideribus dubiis aut illo tempore quo se | |
| frigida circumagunt pigri serraca Bootae. | |
| qualis cena tamen! uinum quod sucida nolit | |
| lana pati: de conuiua Corybanta uidebis. | 25 |
| iurgia proludunt, sed mox et pocula torques | |
| saucius et rubra deterges uulnera mappa, | |
| inter uos quotiens libertorumque cohortem | |
| pugna Saguntina feruet commissa lagona. | |
| ipse capillato diffusum consule potat | 30 |
| calcatamque tenet bellis socialibus uuam. | |
| cardiaco numquam cyathum missurus amico | |
| cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de | |
| Setinis, cuius patriam titulumque senectus | |
| deleuit multa ueteris fuligine testae, | 35 |
| quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant | |
| Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces | |
| Heliadum crustas et inaequales berullo | |
| Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum, | |
| uel, si quando datur, custos adfixus ibidem, | 40 |
| qui numeret gemmas, ungues obseruet acutos. | |
| da ueniam: praeclara illi laudatur iaspis. | |
| nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert | |
| a digitis, quas in uaginae fronte solebat | |
| ponere zelotypo iuuenis praelatus Iarbae. | 45 |
| tu Beneuentani sutoris nomen habentem | |
| siccabis calicem nasorum quattuor ac iam | |
| quassatum et rupto poscentem sulpura uitro. | |
| si stomachus domini feruet uinoque ciboque, | |
| frigidior Geticis petitur decocta pruinis. | 50 |
| non eadem uobis poni modo uina querebar? | |
| uos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor | |
| Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri | |
| et cui per mediam nolis occurrere noctem, | |
| cliuosae ueheris dum per monumenta Latinae. | 55 |
| flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus | |
| quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci | |
| et, ne te teneam, Romanorum omnia regum | |
| friuola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem | |
| respice, cum sities. nescit tot milibus emptus | 60 |
| pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas | |
| digna supercilio. quando ad te peruenit ille? | |
| quando rogatus adest calidae gelidaeque minister? | |
| quippe indignatur ueteri parere clienti | |
| quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. | 65 |
| [maxima quaeque domus seruis est plena superbis.] | |
| ecce alius quanto porrexit murmure panem | |
| uix fractum, solidae iam mucida frusta farinae, | |
| quae genuinum agitent, non admittentia morsum. | |
| sed tener et niueus mollique siligine fictus | 70 |
| seruatur domino. dextram cohibere memento; | |
| salua sit artoptae reuerentia. finge tamen te | |
| inprobulum, superest illic qui ponere cogat: | |
| 'uis tu consuetis, audax conuiua, canistris | |
| impleri panisque tui nouisse colorem?' | 75 |
| 'scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta | |
| coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri | |
| Esquilias, fremeret saeua cum grandine uernus | |
| Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.' | |
| aspice quam longo distinguat pectore lancem | 80 |
| quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta | |
| asparagis qua despiciat conuiuia cauda, | |
| dum uenit excelsi manibus sublata ministri. | |
| sed tibi dimidio constrictus cammarus ouo | |
| ponitur exigua feralis cena patella. | 85 |
| ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui | |
| pallidus adfertur misero tibi caulis olebit | |
| lanternam; illud enim uestris datur alueolis quod | |
| canna Micipsarum prora subuexit acuta, | |
| propter quod Romae cum Boccare nemo lauatur, | 90 |
| quod tutos etiam facit a serpentibus atris. | |
| mullus erit domini, quem misit Corsica uel quem | |
| Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est | |
| et iam defecit nostrum mare, dum gula saeuit, | |
| retibus adsiduis penitus scrutante macello | 95 |
| proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem. | |
| instruit ergo focum prouincia, sumitur illinc | |
| quod captator emat Laenas, Aurelia uendat. | |
| Virroni muraena datur, quae maxima uenit | |
| gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, | 100 |
| dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, | |
| contemnunt mediam temeraria lina Charybdim: | |
| uos anguilla manet longae cognata colubrae | |
| aut †glacie aspersus† maculis Tiberinus et ipse | |
| uernula riparum, pinguis torrente cloaca | 105 |
| et solitus mediae cryptam penetrare Suburae. | |
| ipsi pauca uelim, facilem si praebeat aurem. | |
| nemo petit, modicis quae mittebantur amicis | |
| a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat | |
| largiri; namque et titulis et fascibus olim | 110 |
| maior habebatur donandi gloria. solum | |
| poscimus ut cenes ciuiliter. hoc face et esto, | |
| esto, ut nunc multi, diues tibi, pauper amicis. | |
| anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par | |
| altilis, et flaui dignus ferro Meleagri | 115 |
| spumat aper. post hunc tradentur tubera, si uer | |
| tunc erit et facient optata tonitrua cenas | |
| maiores. 'tibi habe frumentum' Alledius inquit, | |
| 'o Libye, disiunge boues, dum tubera mittas.' | |
| structorem interea, ne qua indignatio desit, | 120 |
| saltantem spectes et chironomunta uolanti | |
| cultello, donec peragat dictata magistri | |
| omnia; nec minimo sane discrimine refert | |
| quo gestu lepores et quo gallina secetur. | |
| duceris planta uelut ictus ab Hercule Cacus | 125 |
| et ponere foris, si quid temptaueris umquam | |
| hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat | |
| Virro tibi sumitue tuis contacta labellis | |
| pocula? quis uestrum temerarius usque adeo, quis | |
| perditus, ut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae | 130 |
| non audent homines pertusa dicere laena. | |
| quadringenta tibi si quis deus aut similis dis | |
| et melior fatis donaret homuncio, quantus | |
| ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus! | |
| 'da Trebio, pone ad Trebium. uis, frater, ab ipsis | 135 |
| ilibus?' o nummi, uobis hunc praestat honorem, | |
| uos estis frater. dominus tamen et domini rex | |
| si uis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula | |
| luserit Aeneas nec filia dulcior illo. | |
| [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.] | 140 |
| sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres | |
| in gremium patris fundat semel, ipse loquaci | |
| gaudebit nido, uiridem thoraca iubebit | |
| adferri minimasque nuces assemque rogatum, | |
| ad mensam quotiens parasitus uenerit infans. | 145 |
| uilibus ancipites fungi ponentur amicis, | |
| boletus domino, sed quales Claudius edit | |
| ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit. | |
| Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit | |
| poma dari, quorum solo pascaris odore, | 150 |
| qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, | |
| credere quae possis subrepta sororibus Afris: | |
| tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit | |
| qui tegitur parma et galea metuensque flagelli | |
| discit ab hirsuta iaculum torquere capella. | 155 |
| forsitan inpensae Virronem parcere credas. | |
| hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus | |
| quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt, | |
| si nescis, ut per lacrimas effundere bilem | |
| cogaris pressoque diu stridere molari. | 160 |
| tu tibi liber homo et regis conuiua uideris: | |
| captum te nidore suae putat ille culinae, | |
| nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum | |
| bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum | |
| uel nodus tantum et signum de paupere loro? | 165 |
| spes bene cenandi uos decipit. 'ecce dabit iam | |
| semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, | |
| ad nos iam ueniet minor altilis.' inde parato | |
| intactoque omnes et stricto pane tacetis. | |
| ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre | 170 |
| si potes, et debes. pulsandum uertice raso | |
| praebebis quandoque caput nec dura timebis | |
| flagra pati, his epulis et tali dignus amico. |