| XXVII | |
| Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus, | 27.1 |
| Esset et aequalis Mars utriusque diu, | |
| Missio saepe viris magno clamore petita est; | |
| Sed Caesar legi paruit ipse suae:— | |
| Lex erat, ad digitum posita concurrere parma:— | 5 |
| Quod licuit, lances donaque saepe dedit. | |
| Inventus tamen est finis discriminis aequi: | |
| Pugnavere pares, subcubuere pares. | |
| Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique: | |
| Hoc pretium virtus ingeniosa tulit. | 10 |
| Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar: | |
| Cum duo pugnarent, victor uterque fuit. |